CAPUT XVII. An utrique, Adamo et Evae, datum sit praeceptum.

36. Merito sane quaeritur utrum hoc praeceptum viro tantum dederit Deus, an etiam feminae? Sed nondum narratum est quemadmodum facta sit femina. An forte jam erat facta? sed hoc quemadmodum gestum sit quod prius erat gestum, postea recapitulando narratum est. Verba enim Scripturae sic se habent: Et praecepit Dominus Deus Adae, dicens; non dixit, praecepit eis: deinde sequitur, Ab omni ligno quod est in paradiso esca edes; non dixit, edetis. Deinde adjungit, De ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo: jam hic tanquam ad ambos pluraliter loquitur, et pluraliter praeceptum terminat dicens, Qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini. An sciens quod ei facturus erat mulierem, ita praecepit ordinatissime, ut per virum praeceptum Domini ad feminam perveniret? Quam disciplinam in Ecclesia servat Apostolus, dicens: Si quid autem discere volunt, domi viros suos interrogent (I Cor. XIV, 35).