|
37. Item quaeri potest quomodo nunc Deus locutus sit ad hominem
quem fecit, jam certe sensu ac mente praeditum, ut audire et
intelligere loquentem valeret? Neque enim aliter praeceptum posset
accipere, quo transgresso reus esset, nisi hoc acceptum intelligeret.
Quomodo ergo illi locutus est Deus? Utrum intus in mente secundum
intellectum, id est, ut sapienter intelligeret voluntatem ac
praeceptum Dei sine ullis corporalibus sonis vel corporalium
similitudinibus rerum? Sed non sic existimo primo homini locutum
Deum. Talia quippe Scriptura narrat, ut potius credamus sic esse
Deum locutum homini in paradiso, sicut etiam postea locutus est
Patribus, sicut Abrahae, sicut Moysi, id est in aliqua specie
corporali. Hinc est enim quod audierunt ejus vocem ambulantis in
paradiso ad vesperam, et absconderunt se (Gen. III, 8).
|
|