|
1. Et plantavit Deus paradisum in Eden ad orientem, et posuit ibi
hominem quem finxit. Non ignoro de paradiso multos multa dixisse;
tres tamen de hac re quasi generales sunt sententiae. Una eorum qui
tantummodo corporaliter paradisum intelligi volunt: alia eorum qui
spiritualiter tantum; tertia eorum qui utroque modo paradisum
accipiunt; alias corporaliter, alias autem spiritualiter. Breviter
ergo ut dicam, tertiam mihi fateor placere sententiam. Secundum hanc
suscepi nunc loqui de paradiso, quod Dominus donare dignabitur, ut
homo factus e limo, quod utique corpus humanum est, in paradiso
corporali collocatus intelligatur: ut quemadmodum ipse Adam, etsi
aliquid aliud significat secundum id quod eum formam futuri dixit esse
Apostolus (Rom. V, 14), homo tamen in natura propria expressus
accipitur, qui vixit certo numero annorum, et propagata numerosa prole
mortuus est, sicut moriuntur caeteri homines, etsi non sicut caeteri
ex parentibus natus, sed sicut primitus oportebat ex terra factus est;
ita et paradisus, in quo eum collocavit Deus, nihil aliud quam locus
quidam intelligatur, terra scilicet ubi habitaret homo terrenus.
2. Narratio quippe in his libris non genere locutionis figuratarum
rerum est, sicut in Cantico canticorum, sed omnino gestarum, sicut
in Regnorum libris et hujuscemodi caeteris. Sed quia illic ea
dicuntur quae vitae humanae usus notissimus habet, non difficile, imo
promptissime primitus accipiuntur ad litteram, ut deinde ex illis quid
etiam futurorum res ipsae gestae significaverint, exsculpatur: hic
autem quia ea dicuntur quae usitatum naturae cursum intuentibus non
occurrant, nolunt ea quidam proprie, sed figurate dicta intelligi;
atque ex illo loco volunt incipere historiam, id est, rerum proprie
gestarum narrationem, ex quo dimissi de paradiso Adam et Eva
convenerunt atque genuerunt. Quasi vero usitatum nobis sit, vel quod
tot annos vixerunt, vel quod Enoch translatus est, vel quod et
grandaeva et sterilis peperit, et caetera hujusmodi.
3. Sed alia est, inquiunt, narratio factorum mirabilium, alia
institutarum creaturarum. Illic enim ea ipsa insolita ostendunt alios
esse tanquam naturales modos rerum, alios miraculorum, quae magnalia
nominantur; hic autem ipsa insinuatur institutio naturarum. Quibus
respondetur, Sed ideo insolita et ipsa, quia prima. Nam quid tam
sine exemplo, et sine pari facto in rerum mundanarum constitutione quam
mundus? Num ideo credendum non est Deum fecisse mundum, quia jam non
facit mundos; aut non fecisse solem, quia jam non facit soles? Et
hoc quidem non de paradiso, sed de ipso homine permotis debuit
responderi: nunc vero cum ipsum sic credant a Deo factum, sicut alius
nullus factus est; cur paradisum nolunt ita factum credere,
quemadmodum nunc vident silvas fieri?
4. Ad eos quippe loquor, qui auctoritatem harum Litterarum
sequuntur: eorum enim quidam non proprie, sed figurate paradisum
intelligi volunt. Nam qui omnino adversantur his litteris, alias cum
eis atque aliter egimus (Lib. de Gen. cont. Manich.): quanquam
et haec in hoc ipso opere nostro, quantum valemus, ita defendamus ad
litteram, ut qui non rationabiliter moti, propter animum pervicacem
vel hebetem, credere ista detrectant, nullam tamen inveniant rationem
unde falsa esse convincant. Verum isti nostri qui fidem habent his
divinis Libris, et nolunt paradisum ad proprietatem litterae
intelligi, locum scilicet amoenissimum fructuosis nemoribus opacatum,
eumdemque magnum et magno fonte fecundum, cum videant nulla humana
opera tot ac tanta vireta silvescere occulto opere Dei; miror
quemadmodum credunt ipsum hominem ita factum, quemadmodum nunquam
viderunt. Aut si et ipse figurate intelligendus est, quis genuit
Cain, et Abel, et Seth? An et ipsi figurate tantum fuerunt, non
etiam homines ex hominibus nati? De proximo ergo attendant istam
praesumptionem quo tendat, et conentur nobiscum cuncta primitus quae
gesta narrantur in expressionem proprietatis accipere. Quis enim eis
postea non faveat intelligentibus quid ista etiam figurata
significatione commoneant, sive ipsarum spiritualium naturarum vel
affectionum, sive rerum etiam futurarum? Sane si nullo modo possent
salva fide veritatis ea, quae corporaliter hic nominata sunt,
corporaliter etiam accipi, quid aliud remaneret, nisi ut ea potius
figurate dicta intelligeremus, quam Scripturam sanctam impie
culparemus? Porro autem si non solum non impediunt, verum etiam
solidius asserunt divini eloquii narrationem haec etiam corporaliter
intellecta; nemo erit, ut opinor, tam infideliter pertinax, qui cum
ea secundum regulam fidei exposita proprie viderit, malit in pristina
remanere sententia, si forte illi visa fuerant, nonnisi figurate posse
accipi.
|
|