|
38. Locus itaque magnus neque praetereundus proponitur, ut
intueamur quantum possumus, quantum ipse adjuvare et donare dignatur,
opus divinae providentiae bipartitum, quod superius cum de agricultura
loqueremur, transitoria quadam occasione perstrinximus, ut inde jam
inciperet legentis animus hoc assuescere contueri, quod adjuvat
plurimum, ne quid indignum de ipsa Dei substantia sentiamus. Dicimus
itaque ipsum summum, verum, unum ac solum Deum, Patrem et Filium,
et Spiritum sanctum, id est, Deum Verbumque ejus et utriusque
Spiritum, Trinitatem ipsam, neque confusam, neque separatam, Deum
qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem
nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16), nec
locorum vel finito vel infinito spatio contineri nec temporum vel finito
vel infinito volumine variari. Neque enim est in ejus substantia qua
Deus est, quod brevius sit in parte quam in toto, sicut necesse est
esse quae in locis immoto cardine moveatur: sic tota palma ab articulo
sunt; aut fuit in ejus substantia quod jam non est, vel erit quod
nondum est, sicut in naturis quae possunt temporis mutabilitatem pati.
|
|