|
39. Hic ergo incommutabili aeternitate vivens creavit omnia simul,
ex quibus currerent tempora, et implerentur loca, temporalibusque et
localibus rerum motibus saecula volverentur. In quibus rebus quaedam
spiritualia, quaedam corporalia condidit, formans materiam quam nec
alius nec nullus, sed omnino ipse informem ac formabilem instituit, ut
formationem suam non tempore, sed origine praeveniret. Spiritualem
autem creaturam corporali praeposuit; quod spiritualis tantummodo per
tempora mutari posset, corporalis autem per tempora et loca. Exempli
enim gratia, per tempus movetur animus, vel reminiscendo quod oblitus
erat, vel discendo quod nesciebat, vel volendo quod nolebat: per loca
autem corpus, vel a terra in coelum, vel a coelo in terram, vel ab
oriente in occidentem, vel si quo alio simili modo. Omne autem quod
movetur per locum, non potest nisi et per tempus simul moveri: at non
omne quod movetur per tempus, necesse est etiam per locum moveri.
Sicut ergo substantiam quae movetur per tempus et locum, praecedit
substantia quae tantum per tempus; ita ipsam praecedit illa quae nec
per locum nec per tempus. Ac per hoc sicut per tempus et locum movet
corpus ipse tantum per tempus motus conditus spiritus; ita per tempus
movet conditum spiritum ipse nec per tempus nec per locum motus conditor
Spiritus: sed spiritus creatus movet seipsum per tempus, et per
tempus ac locum corpus; Spiritus autem creator movet seipsum sine
tempore ac loco, movet conditum spiritum per tempus sine loco, movet
corpus per tempus et locum.
|
|