|
40. Quocirca quisquis intelligere conatur quemadmodum vere aeternus
et vere immortalis atque incommutabilis Deus, ipse nec per tempus nec
per locum motus moveat temporaliter et localiter creaturam suam; non
eum puto posse assequi, nisi prius intellexerit quemadmodum anima, hoc
est spiritus creatus, non per locum, sed tantum per tempus motus,
moveat corpus per tempus et locum. Si enim quod in seipso agitur
capere nondum potest, quanto minus illud quod supra est?
41. Affecta quippe anima carnalium sensuum consuetudine, etiam
seipsam cum corpore per locum moveri putat, dum id per locum movet.
Quae si possit diligenter inspicere, tanquam cardines membrorum
corporis sui, quemadmodum articulatim dispositi sunt, a quibus initia
motionum nitantur; inveniet ea quae per spatia locorum moventur, nisi
ab eis quae loco fixa sunt, non moveri. Non enim movetur solus
digitus, nisi manus fixa sit, a cujus articulo velut cubiti, sic
cubitus ab articulo humeri, humerus ab scapula cum movetur, stantibus
utique cardinibus quibus motio nitatur, it per loci spatium quod
movetur. Sic plantae in talo est articulus, quo stante moveatur; sic
cruris in genu et totius pedis in coxa: et nullius membri motus omnino
est, quem voluntas movet, nisi ab aliquo articuli cardine, quem nutus
ejusdem voluntatis primitus figit, ut ab eo quod loci spatio non
movetur, agi valeat quod movetur. Denique nec in ambulando pes
levatur, nisi alius fixus totum corpus ferat, donec ille qui motus est
a loco unde fertur, ad locum quo fertur, immoto articulo sui cardinis
innitatur.
42. Porro, si in corpore nullum membrum per locum voluntas movet,
nisi ab eo membri articulo quem non movet, cum et illa pars corporis
quae movetur, et illa qua fixa fit ut moveatur, corporeas habeant
quantitates suas, quibus occupent spatia locorum suorum; quanto magis
ipse animae nutus, cui membra deserviunt, ut quod placuerit figatur,
unde id quod movendum est innitatur; cum anima non sit natura
corporea, nec locali spatio corpus impleat, sicut aqua utrum sive
spongiam; sed miris modis ipso incorporeo nutu commixta sit vivificando
corpori, quo et imperat corpori, quadam intentione non mole: quanto
magis, inquam, nutus ipse voluntatis ejus non per locum movetur, ut
corpus per locum moveat, quando totum per partes movet, nec aliquas
loco movet nisi per illas quas loco non movet?
|
|