|
44. Verum quia omnino incommutabilis est illa natura Trinitatis,
et ob hoc ita aeterna, ut ei aliquid coaeternum esse non possit, ipsa
apud seipsam et in seipsa sine ullo tempore ac loco, movet tamen per
tempus et locum sibi subditam creaturam, naturas creans bonitate,
voluntates ordinans potestate: ut in naturis nulla sit, quae non ab
illo sit; in voluntatibus autem nulla bona sit, cui non praesit,
nulla mala sit, qua bene uti non possit. Sed quia non omnibus naturis
dedit voluntatis arbitrium, illae autem quibus dedit, potentiores ac
superiores sunt; illae naturae quae non habent voluntatem, subditae
sint necesse est illis quae habent, et hoc ordinatione Creatoris, qui
nunquam ita punit voluntatem malam, ut naturae perimat dignitatem.
Cum igitur omne corpus et omnis anima irrationalis non habeat
voluntatis arbitrium, subdita ista sunt eis naturis quae praeditae sunt
arbitrio voluntatis; nec omnibus omnia, sed sicut distribuit justitia
Creatoris. Ergo Dei providentia regens atque administrans universam
creaturam, et naturas et voluntates, naturas ut sint, voluntates
autem ut nec infructuosae bonae, nec impunitae malae sint; subdit
primitus omnia sibi, deinde creaturam corporalem creaturae spirituali,
irrationalem rationali, terrestrem coelesti, femineam masculinae,
minus valentem valentiori, indigentiorem copiosiori. In voluntatibus
autem, bonas sibi, caeteras vero ipsis servientibus sibi; ut hoc
patiatur voluntas mala, quod ex jussu Dei fecerit bona, sive per
seipsam, sive per malam, in rebus duntaxat quae naturaliter sunt etiam
malis voluntatibus subditae, id est in corporibus. Nam in seipsis
malae voluntates habent interiorem poenam suam, eamdem ipsam
iniquitatem suam.
|
|