|
45. Ac per hoc sublimibus Angelis Deo subdite fruentibus, et Deo
beate servientibus, subdita est omnis natura corporea, omnis
irrationalis vita, omnis voluntas vel infirma vel prava; ut hoc de
subditis vel cum subditis agant, quod naturae ordo poscit in omnibus,
jubente illo cui subjecta sunt omnia. Proinde illi in illo veritatem
incommutabilem vident, et secundum eam suas dirigunt voluntates.
Fiunt ergo illi participes aeternitatis, veritatis, voluntatis ejus
semper , sine tempore et loco. Moventur autem ejus imperio etiam
temporaliter, illo non temporaliter moto. Nec ita ut ab ejus
contemplatione resiliant aut defluant; sed simul et illum sine loco ac
tempore contemplantur, et ejus in inferioribus jussa perficiunt,
moventes se per tempus, corpus autem per tempus et locum, quantum
eorum congruit actioni. Et ideo Deus bipartito providentiae suae
opere praeest universae creaturae; naturis, ut fiant; voluntatibus
autem, ut sine suo jussu vel permissu nihil faciant.
|
|