|
48. Quae cum ita sint, cum Deus omnipotens et omnitenens,
incommutabili aeternitate, veritate, voluntate semper idem, non per
tempus nec per locum motus, movet per tempus creaturam spiritualem,
movet etiam per tempus et locum creaturam corporalem; ut eo motu
naturas quas intrinsecus substituit, etiam extrinsecus administret, et
per voluntates sibi subditas, quas per tempus, et per corpora sibi
atque illis voluntatibus subdita, quae per tempus et locum movet, eo
tempore ac loco cujus ratio in ipso Deo vita est sine tempore ac loco:
cum ergo tale aliquid Deus agit, non debemus opinari ejus substantiam
qua Deus est, temporibus locisque mutabilem, aut per tempora et loca
mobilem, sed in opere divinae providentiae ista cognoscere; non in
illo opere quo naturas creat, sed in illo quo intrinsecus creatas etiam
extrinsecus administrat, cum sit ipse, nullo locorum vel intervallo
vel spatio, incommutabili excellentique potentia et interior omni re,
quia in ipso sunt omnia, et exterior omni re, quia ipse est super
omnia. Item nullo temporum vel intervallo vel spatio, incommutabili
aeternitate et antiquior est omnibus, quia ipse est ante omnia, et
novior omnibus, quia idem ipse post omnia.
|
|