|
49. Quapropter cum audimus Scripturam dicentem, Et praecepit
Dominus Deus Adae, dicens: Ab omni ligno quod est in paradiso esca
edes; de ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de
illo. Qua die autem ederitis ab eo, morte moriemini; si modum
quaerimus quomodo ista locutus sit Deus, modus quidem ipse a nobis
proprie comprehendi non potest: certissime tamen tenere debemus, Deum
aut per suam substantiam loqui, aut per sibi subditam creaturam; sed
per substantiam suam non loqui nisi ad creandas omnes naturas, ad
spirituales vero atque intellectuales non solum creandas, sed etiam
illuminandas, cum jam possunt capere locutionem ejus, qualis est in
Verbo ejus quod in principio erat apud Deum, et Deus erat Verbum,
per quod facta sunt omnia (Joan. I, 1-3). Illis autem qui eam
capere non possunt, cum loquitur Deus, nonnisi per creaturam
loquitur, aut tantummodo spiritualem, sive in somnis, sive in ecstasi
in similitudine rerum corporalium; aut etiam per ipsam corporalem, dum
sensibus corporis vel aliqua species apparet, vel insonant voces.
50. Si ergo Adam talis erat, ut posset capere illam locutionem
Dei, quam mentibus angelicis per suam praebet substantiam; non
dubitandum est quod ejus mentem per tempus moverit miro et ineffabili
modo, non motus ipse per tempus, eique utile ac salubre praeceptum
veritatis impresserit, et quae transgressori poena deberetur, ea ipsa
ineffabiliter veritate monstraverit: sicut audiuntur vel videntur omnia
bona praecepta in ipsa incommutabili Sapientia, quae in animas sanctas
se transfert (Sap. VII, 27) ex aliquo tempore, cum ipsius
nullus sit motus in tempore. Si autem ad eum modum Adam justus erat,
ut ei adhuc opus esset alterius creaturae sanctioris et sapientioris
auctoritas, per quam cognosceret Dei voluntatem atque jussionem,
sicut nobis Prophetae, sicut ipsis Angeli; cur ambigimus per aliquam
hujusmodi creaturam ei esse locutum Deum, talibus vocum signis quae
intelligere posset? Illud enim quod postea scriptum est, cum
peccassent eos audisse vocem Domini Dei ambulantis in paradiso
(Gen. III, 8), quia non per ipsam Dei substantiam, sed per
subditam ei creaturam factum est, nullo modo dubitat qui fidem
catholicam sapit. Ad hoc enim et aliquanto latius de hac re disserere
volui, quia nonnulli haeretici putant substantiam Filii Dei nullo
assumpto corpore per seipsam esse visibilem, et ideo antequam ex
Virgine corpus acciperet, ipsum visum esse Patribus opinantur,
tanquam de solo Deo Patre dictum sit, Quem nemo hominum vidit, nec
videre potest (I Tim. VI, 16); quia Filius visus sit ante
acceptam servi formam, etiam per ipsam substantiam suam: quae impietas
procul a catholicis mentibus repellenda est. Sed de hoc plenius
alias, si Domino placuerit, disseremus: nunc terminato isto
volumine, id quod sequitur, quomodo sit mulier ex viri sui latere
creata, in consequentibus parandum est.
|
|