|
5. Nam et ego contra Manichaeos, qui has litteras Veteris
Testamenti non aliter quam oportet accipiendo errant, sed omnino non
accipiendo et detestando blasphemant, duos conscripsi libros recenti
tempore conversionis meae; cito volens eorum vel confutare
deliramenta, vel erigere intentionem ad quaerendam in Litteris quas
oderunt, christianam et evangelicam fidem. Et quia non mihi tunc
occurrebant omnia quemadmodum proprie possent accipi, magisque non
posse accipi videbantur, aut vix posse aut difficile; ne retardarer,
quid figurate significarent ea quae ad litteram non potui invenire,
quanta valui brevitate et perspicuitate explicavi, ne vel multa
lectione vel disputationis obscuritate deterriti, in manus ea sumere
non curarent. Memor tamen quid maxime voluerim nec potuerim, ut non
figurate sed proprie primitus cuncta intelligerentur, nec omnino
desperans etiam sic posse intelligi, idipsum in prima parte secundi
libri ita posui. Sane, inquam, quisquis voluerit omnia quae dicta
sunt, secundum litteram accipere, id est, non aliter intelligere quam
littera sonat, et potest evitare blasphemias, et omnia congruentia
fidei catholicae praedicare; non solum ei non est invidendum, sed
praecipuus multumque laudabilis intellector habendus est. Si autem
nullus exitus datur, ut pie et digne Deo quae scripta sunt
intelligantur, nisi figurate atque in aenigmatibus proposita ista
credamus; habentes auctoritatem apostolicam, a quibus tam multa de
libris Veteris Testamenti solvuntur aenigmata, modum quem intendimus
teneamus, adjuvante illo qui nos petere, quaerere et pulsare
adhortatur (Matth. VII, 7): ut omnes istas figuras rerum
secundum catholicam fidem, sive quae ad historiam, sive quae ad
prophetiam pertinent, explicemus; non praejudicantes meliori
diligentiorique tractatui, sive per nos, sive per alios, quibus
Dominus revelare dignatur (De Gen. contra Manich. lib. 2,
cap. 2). Haec tunc dixi. Nunc autem quia voluit Dominus ut ea
diligentius intuens atque considerans, non frustra, quantum opinor,
existimarem etiam per me posse secundum propriam, non secundum
allegoricam locutionem haec scripta esse monstrari, sicut ea quae
superius valuimus ostendere, sic etiam quae sequuntur de paradiso
perscrutemur.
|
|