|
6. Plantavit ergo Deus paradisum in deliciis (hoc est enim in
Eden) ad orientem, et posuit ibi hominem quem finxerat. Sic enim
scriptum est, quia sic factum est. Deinde recapitulat, ut hoc ipsum
quod breviter posuit, ostendat quemadmodum factum sit; hoc est,
quemadmodum paradisum Deus plantaverit, et illic hominem, quem
finxerat, constituerit. Sic enim sequitur: Et ejecit adhuc Deus de
terra omne lignum pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam. Non
dixit, Et ejecit de terra Deus aliud lignum vel caeterum lignum;
sed, Ejecit, inquit, adhuc de terra omne lignum pulchrum ad
aspectum, et bonum ad escam. Jam ergo tunc produxerat terra omne
lignum et pulchrum ad aspectum, et bonum ad escam, hoc est tertio
die: nam sexto die dixerat, Ecce dedi vobis omne pabulum seminale,
seminans semen, quod est super omnem terram; et omne lignum
fructiferum, quod habet in se fructum seminis seminalis, quod erit
vobis ad escam (Gen. I, 29). Num ergo aliud eis tunc dedit,
aliud nunc dare voluit? Non opinor: sed cum ex his generibus sint
ista ligna instituta in paradiso, quae jam terra tertio die
produxerat, adhuc ea produxit in tempore suo: quia tunc scilicet,
quod scriptum est, ea produxisse terram, causaliter factum erat in
terra; hoc est, quia tunc ea producendi virtutem latenter acceperat,
qua virtute fit ut etiam nunc talia terra progignat in manifesto atque
in tempore suo.
7. Verba ergo Dei sexto die dicentis, Ecce dedi vobis omne pabulum
seminale seminans semen, quod est super omnem terram, et caetera, non
sonabili vel temporali voce prolata verba sunt, sed sicut in ejus
Verbo est creandi potentia. Dici autem hominibus, quid sine
temporalibus sonis Deus dixerit, nonnisi per temporales sonos potuit.
Futurum enim erat ut homo jam de limo formatus, et flatu ejus
animatus, et quidquid ex illo humani generis exstitisset, uteretur eis
ad escam, quae super terram exortura erant ex illa virtute generandi,
quam terra jam acceperat. Cujus futuri causales rationes in creatura
condens, tanquam jam exstitisset, loquebatur interna atque intima
veritate, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, sed Spiritus
ejus scribenti utique revelavit.
|
|