|
8. Illud plane quod sequitur, Et lignum vitae in medio paradisi,
et lignum scientiae dignoscendi bonum et malum, diligentius
considerandum est, ne cogat in allegoriam, ut non ista ligna fuerint,
sed aliud aliquid nomine ligni significent. Dictum est enim de
sapientia: Lignum vitae est omnibus amplectentibus eam (Prov.
III, 18). Verumtamen cum sit Jerusalem aeterna in coelis,
etiam in terra civitas qua illa significaretur, condita est; et Sara
et Agar quamvis duo Testamenta significarent, erant tamen quaedam
etiam mulieres duae (Galat. IV, 24-26); et cum Christus
per ligni passionem fluento spirituali nos irriget, erat tamen et
petra, quae aquam sitienti populo ligno percussa manavit, de qua
diceretur, Petra autem erat Christus (I Cor. X, 4). Aliud
quam erant illa omnia significaverunt, sed tamen etiam ipsa
corporaliter fuerunt. Et quando a narrante commemorata sunt, non erat
illa figurata locutio, sed earum rerum expressa narratio, quarum erat
figurata praecessio. Erat ergo et lignum vitae, quemadmodum petra
Christus: nec sine mysteriis rerum spiritualium corporaliter
praesentatis voluit hominem Deus in paradiso vivere. Erat ei ergo in
lignis caeteris alimentum, in illo autem sacramentum; quid
significans, nisi sapientiam, de qua dictum est, Lignum vitae est
amplectentibus eam: quemadmodum de Christo diceretur, Petra manans
est sitientibus eam? Recte quippe appellatur quod ad eum significandum
praecessit. Ipse est ovis quae immolatur in Pascha; tamen et illud
non tantum dicendo figurabatur, sed etiam faciendo. Neque enim ovis
illa non erat ovis; plane ovis erat, et occidebatur, et manducabatur
(Exod. XII, 3-11): et tamen eo vero facto, aliud etiam
quiddam figurabatur. Non sicut ille vitulus saginatus, qui minori
filio revertenti in epulas caesus est (Luc. XV, 23). Ibi
quippe ipsa narratio figurarum est, non rerum figurata significatio
gestarum. Non enim hoc evangelista, sed Dominus ipse narravit:
evangelista vero hoc Dominum narrasse narravit. Proinde quod narravit
evangelista, etiam factum est; Dominum scilicet talia locutum
fuisse: ipsius autem Domini narratio parabola fuit, de qua nunquam
exigitur ut etiam ad litteram facta monstrentur, quae sermone
proferuntur. Christus est et lapis unctus a Jacob (Gen.
XXVIII, 18), et lapis reprobatus ab aedificantibus, qui
factus est in caput anguli (Psal. CXVII, 22): sed illud
etiam in rebus gestis factum est, hoc autem tantum in figuris
praedictum. Illud quippe scripsit narrator rerum praeteritarum, hoc
praenuntiator tantummodo futurarum.
|
|