|
12. Sequitur ut videamus de ligno scientiae dignoscendi bonum et
malum. Prorsus et hoc lignum erat visibile ac corporale, sicut
arbores caeterae. Quod ergo lignum esset, non est dubitandum; sed
cur hoc nomen acceperit, requirendum. Mihi autem etiam atque etiam
consideranti dici non potest quantum placeat illa sententia, non fuisse
illam arborem cibo noxiam; neque enim qui fecerat omnia bona valde
(Gen. I, 31), in paradiso instituerat aliquid mali: sed malum
fuisse homini transgressionem praecepti. Oportebat autem ut homo sub
Domino Deo positus alicunde prohiberetur, ut ei promerendi Dominum
suum virtus esset ipsa obedientia, quam possum verissime dicere solam
esse virtutem omni creaturae rationali agenti sub Dei potestate;
primumque esse et maximum vitium tumoris ad ruinam sua potestate velle
uti, cujus vitii nomen est inobedientia. Non esset ergo unde se homo
Dominum habere cogitaret atque sentiret, nisi aliquid ei juberetur.
Arbor itaque illa non erat mala, sed appellata est scientiae
dignoscendi bonum et malum, quia si post prohibitionem ex illa homo
ederet, in illa erat praecepti futura transgressio, in qua homo per
experimentum poenae disceret, quid interesset inter obedientiae bonum,
et inobedientiae malum. Proinde et hoc non in figura dictum, sed
quoddam vere lignum accipiendum est; cui non de fructu vel pomo quod
inde nasceretur, sed ex ipsa re nomen impositum est, quae illo contra
vetitum tacto fuerat secutura.
|
|