|
13. Flumen autem exiit de Eden, quod irrigabat paradisum, et inde
divisum est in quatuor partes. Ex his uni nomen est Phison; hoc est
quod circuit totam terram Evilath, ubi est aurum: aurum autem terrae
illius bonum, et ibi est carbunculus, et lapis prasinus. Et nomen
flumini secundo Geon; hoc est quod circuit totam terram Aethiopiae.
Flumen autem tertium Tigris; hoc est quod fluit contra Assyrios.
Flumen autem quartum Euphrates. De his autem fluminibus quid amplius
satagam confirmare quod vera sint flumina, nec figurate dicta quae non
sint, quasi tantummodo aliquid nomina ipsa significent, cum et
regionibus per quas fluunt notissima sint, et omnibus fere gentibus
diffamata? Quinimo ex his, quoniam constat ea prorsus esse (nam
duobus eorum nomina vetustas mutavit, sicut Tiberis dicitur fluvius
qui prius Albula vocabatur; Geon quippe ipse est, qui nunc dicitur
Nilus; Phison autem ille dicebatur, quem nunc Gangen appellant;
duo vero caetera, Tigris et Euphrates, antiqua etiam nomina
tenuerunt), nos admoneri oportet caetera quoque primitus ad
proprietatem litterae accipere, non in eis figuratam locutionem
putare, sed res ipsas quae ita narrantur et esse, et aliquid etiam
figurare. Non quia non posset parabola locutionis assumere aliquid de
re quam non proprie quoque esse constaret, sicut de illo Dominus
loquitur, qui descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in
latrones (Luc. X, 30): quis enim non sentiat et plane videat
esse parabolam, locutionemque illam totam esse figuratam? verum duae
civitates quae ibi nominatae sunt, hodieque in locis propriis
demonstrantur. Sed hoc modo acciperemus et quatuor haec flumina, si
caetera quae de paradiso narrantur, non proprie sed figurate accipere
ulla necessitas cogeret: at nunc cum primitus proprie res ipsas
intelligere ratio nulla prohibeat, cur non potius auctoritatem
Scripturae simpliciter sequimur in narratione rerum gestarum, res vere
gestas prius intelligentes, tum demum quidquid aliud significant
perscrutantes?
14. An eo movebimur, quod de his fluminibus dicitur, aliorum esse
fontes notos, aliorum autem prorsus incognitos, et ideo non posse
accipi ad litteram, quod ex uno paradisi flumine dividuntur? cum
potius credendum sit, quoniam locus ipse paradisi a cognitione hominum
est remotissimus, inde quatuor aquarum partes dividi, sicut
fidelissima Scriptura testatur; sed ea flumina, quorum fontes noti
esse dicuntur, alicubi iisse sub terras, et post tractus prolixarum
regionum locis aliis erupisse, ubi tanquam in suis fontibus nota esse
perhibentur. Nam hoc solere nonnullas aquas facere, quis ignorat?
Sed ibi hoc scitur, ubi non diu sub terris currunt. Exibat ergo
flumen de Eden, id est de loco deliciarum, et irrigabat paradisum,
id est ligna omnia pulchra atque fructuosa, quae omnem terram regionis
illius opacabant.
|
|