|
15. Et sumpsit Dominus Deus hominem quem fecit, et posuit eum in
paradiso, ut operaretur et custodiret. Et praecepit Dominus Deus
Adae, dicens: Ab omni ligno quod est in paradiso esca edes ; de
ligno autem cognoscendi bonum et malum, non manducabitis de illo. Quo
die autem ederitis ab eo, morte moriemini. Cum superius breviter
dixerit Deum plantasse paradisum, et constituisse ibi hominem quem
finxerat, recapitulavit ut narraret quomodo sit paradisus constitutus.
Nunc ergo et illud recapitulando commemoravit quomodo ibi Deus
posuerit hominem quem fecit. Videamus itaque quid sit quod dictum
est, ut operaretur et custodiret. Quid operaretur, et quid
custodiret? Numquid forte agriculturam Dominus voluit operari primum
hominem? An non est credibile quod eum ante peccatum damnaverit ad
laborem? Ita sane arbitraremur, nisi videremus cum tanta voluptate
animi agricolari quosdam, ut eis magna poena sit inde ad aliud
avocari. Quidquid ergo deliciarum habet agricultura, tunc utique
longe amplius erat, quando nihil accidebat adversi, vel terra vel
coelo. Non enim erat laboris afflictio, sed exhilaratio voluntatis,
cum ea quae Deus creaverat, humani operis adjutorio laetius
feraciusque provenirent; unde Creator ipse uberius laudaretur, qui
animae in corpore animali constitutae rationem dedisset operandi, ac
facultatem, quantum animo volenti satis esset, non quantum invitum
indigentia corporis cogeret.
16. Quod enim majus mirabiliusque spectaculum est, aut ubi magis
cum rerum natura humana ratio quodammodo loqui potest, quam cum positis
seminibus, plantatis surculis, translatis arbusculis, insitis
malleolis, tanquam interrogatur quaeque vis radicis et germinis quid
possit, quidve non possit; unde possit, unde non possit; quid in ea
valeat numerorum invisibilis interiorque potentia, quid extrinsecus
adhibita diligentia: inque ipsa consideratione perspicere, quia neque
qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat
Deus (I Cor. III, 7); quia et illud operis quod accedit
extrinsecus, per illum accedit, quem nihilominus creavit, et quem
regit atque ordinat invisibiliter Deus?
|
|