|
14. Quod qui non faciunt, sed tamen fecunditatem carnis propter
successionem mortalitatis divinitus datam sentiunt; nec ipsi putant
primos illos homines potuisse concumbere, nisi, propter peccatum quod
admiserant morituri, gignendo requirerent successores: nec attendunt,
si recte potuerunt successores quaeri morituris, multo rectius socios
quaeri potuisse victuris. Impleta enim terra genere humano, recte
proles nonnisi quae morientibus succederet, quaereretur: ut autem per
duos homines terra impleretur, quomodo ipsi, nisi gignendo, officium
societatis implerent? An vero ita quis caecus est mente, ut non
cernat quanto terris ornamento sit genus humanum, etiam cum a paucis
recte laudabiliterque vivatur; quantumque valeat ordo reipublicae, in
cujusdam pacis terrenae vinculum coercens etiam peccatores? Neque enim
tantum depravati sunt homines, ut non etiam tales pecoribus et
volatilibus antecellant; quorum tamen omnium generibus hanc infimam
mundi partem pro sui loci sorte decoratam, quem non considerare
delectet? Quis autem ita sit excors, ut putet minus eam ornari
potuisse, si justis non morientibus impleretur?
15. Nam quia numerosissima est superna civitas Angelorum, ideo non
recte connubio copularentur, nisi morerentur. Hanc quippe
numerositatem perfectam etiam in resurrectione sanctorum Angelis
sociandam Dominus praesciens ait, In resurrectione neque nubent,
neque uxores ducent; non enim incipient mori, sed erunt aequales
Angelis Dei (Matth. XXII, 30): hic vero cum implenda esset
hominibus terra, et eam, propter cognationis arctiorem necessitudinem
et unitatis vinculum maxime commendandum, ex uno oporteret impleri;
propter quid aliud secundum ipsum quaesitus est femineus sexus adjutor,
nisi ut serentem genus humanum natura muliebris, tanquam terrae
fecunditas, adjuvaret?
|
|