CAPUT X. Libidinis morbus ex peccato.

16. Quamvis honestius meliusque credatur, ita fuisse tunc illorum hominum corpus animale constitutorum in paradiso, nondum mortis lege damnatum, ut non haberent appetitum carnalis voluptatis, qualem nunc habent ista corpora, quae jam ex mortis propagine ducta sunt. Neque enim nihil est in eis factum, cum de ligno prohibite edissent: quandoquidem Deus dixerat, non, Si ederitis, morte moriemini; sed, Quo die ederitis, morte moriemini (Gen. II, 17): ut hoc ipsum in eis illa faceret dies, quod Apostolus gemit dicens, Condelector legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom. VII, 22, 25). Non enim sufficeret ei, si diceret, Quis me liberabit de hoc mortali corpore? sed, de corpore, inquit, mortis hujus. Sicut etiam illud, Corpus quidem, inquit, mortuum est propter peccatum (Id. VIII, 10): nec ibi ait mortale, sed mortuum; quamvis utique et mortale, quia moriturum. Non ita credendum est fuisse illa corpora, sed licet animalia, nondum spiritualia, non tamen mortua, id est, quae necesse esset ut morerentur: quod eo die factum est, quo lignum contra vetitum tetigerunt.

17. Sicut in ipsis nostris corporibus quaedam pro suo modo sanitas dicitur, quae si perturbata sic fuerit, ut letalis morbus jam viscera depascatur, quo inspecto, medici mortem imminere pronuntient; mortale utique corpus etiam tunc dicitur, sed aliter quam cum esset sanum, quamvis quandoque sine dubio moriturum: ita illi homines animalia quidem corpora gerentes, sed non moritura nisi peccassent, acceptura autem angelicam formam coelestemque qualitatem, mox ubi praeceptum transgressi sunt, eorum membris velut aliqua aegritudo letalis, mors ipsa concepta est; mutavitque illam qualitatem, qua corpori sic dominabantur, ut non dicerent, Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae; quia etsi nondum spirituale, sed animale corpus erat, nondum tamen erat mortis hujus, de qua et cum qua nati sumus. Quid enim aliud, non dicam nati, sed omnino concepti, nisi aegritudinem quamdam inchoavimus, qua sumus necessario morituri? Neque enim tam necesse est eum ipso morbo mori, qui hydrops, vel dysentericus, vel elephantiosus factus fuerit, quam eum qui hoc corpus habere coeperit, in quo omnes homines natura sunt filii irae (Ephes. II, 3), quia hoc non fecit nisi poena peccati.

18. Quae cum ita sint, cur non credamus illos homines ante peccatum ita genitalibus membris ad procreandos filios imperare potuisse, sicut caeteris, quae in quolibet opere anima sine ulla molestia, et quasi pruritu voluptatis movet? Si enim Creator omnipotens ineffabiliterque laudandus, qui et in minimis suis operibus magnus est, apibus donavit ut sic operentur generationem filiorum, quemadmodum cerae speciem liquoremque mellis; cur incredibile videatur primis hominibus talia fecisse corpora, ut si non peccassent, et morbum quemdam quo morerentur, continuo non concepissent, eo nutu imperarent membris quibus fetus exoritur, quo pedibus cum ambulatur, ut neque cum ardore seminaretur, neque cum dolore pareretur. Nunc vero transgrediendo praeceptum, motum legis illius, quae repugnat legi mentis, in membris conceptae mortis habere meruerunt; quem nuptiae ordinant, continentia cohibet et refrenat, ut quemadmodum de peccato factum est supplicium, sic de supplicio fiat meritum.