|
19. Factam itaque feminam viro, de viro, in eo sexu, in ea forma
et distinctione membrorum, qua feminae notae sunt; quae peperit Cain
et Abel, et omnes fratres eorum, ex quibus omnes homines
nascerentur, in quibus peperit etiam Seth (Gen. IV, 1 et
25), per quem ventum est ad Abraham et ad populum Israel,
gentemque omnibus jam notissimam gentibus, et per Noe filios omnes
gentes; quisquis dubitaverit, omnia cogit nutare quae credimus,
longeque a fidelium mentibus repellendus est. Cum ergo quaeritur ad
quod adjutorium factus sit ille sexus viro, diligenter, quantum
valeo, cuncta consideranti, nonnisi causa prolis occurrit, ut per
eorum stirpem terra impleretur; sed non eo modo procreatam, quo nunc
procreantur homines, cum inest peccati lex in membris repugnans legi
mentis, etiamsi per Dei gratiam virtute superatur: hoc enim esse non
potuisse credendum est, nisi in corpore mortis hujus, quod corpus
mortuum est propter peccatum. Et quid hac poena justius, quam ut non
ad omnem nutum serviat corpus, id est, suus famulus animae, sicut
Domino suo detrectavit ipsa servire; sive utrumque ex parentibus creet
Deus, corpus ex corpore, animam ex anima; sive alio modo faciat
animas: non utique ad opus impossibile nec mercede parva, ut cum anima
pietate Deo subdita legem istam peccati, quae est in membris corporis
mortis hujus, quam primus homo accepit in poenam, vicerit ipsa per
gratiam, praemium coeleste percipiat majore gloria, demonstrans quanta
sit laus obedientiae, quae alienae inobedientiae poenam potuit virtute
superare?
|
|