CAPUT XII. Animalia vere adducta esse ad Adam, ut iis nomina imponeret: sed hac re gesta aliquid figurari.

20. Sed quoniam cui adjutorio femina facta sit viro, satis, quantum existimo, requisitum est; illud jam videamus quare sit factum, quod adductae sunt ad Adam omnes bestiae agri, et omnia volatilia coeli, ut eis nomina imponeret; atque ita velut necessitas oriretur creandi ei feminam ex ejus latere, cum inter illa animalia simile illi adjutorium non fuisset inventum. Videtur enim mihi propter aliquam significationem propheticam factum, sed tamen factum, ut re gesta confirmata figurae interpretatio libera relinquatur. Quid est enim hoc ipsum quod volatilibus terrestribusque animantibus, non etiam piscibus atque omnibus natatilibus Adam nomina imposuit? Si enim linguae humanae consulantur, sic appellantur haec omnia, quemadmodum eis homines loquendo nomina imposuerunt. Non solum haec quae sunt in aquis et terris, verum etiam ipsa terra, et aqua, et coelum, et quae videntur in coelo, et quae non videntur, sed creduntur, pro diversitate linguarum gentilium, diversis nominibus appellantur. Unam sane linguam primitus fuisse didicimus, antequam superbia turris illius post diluvium fabricatae, in diversos signorum sonos humanam divideret societatem (Gen. XI, 1-8). Quaecumque autem illa lingua fuerit, quid attinet quaerere? Illa certe tunc loquebatur Adam, et in ea lingua, si adhuc usque permanet, sunt istae voces articulatae, quibus primus homo animalibus terrestribus et volatilibus nomina imposuit. Num igitur ullo modo credibile est, in eadem lingua nomina piscium non ab homine, sed divinitus instituta, quae Deo docente homo postea disceret? Quod si ita etiam factum esset, quare ita factum esset, procul dubio mystica significatio resonaret. Sed credendum est, paulatim cognitis piscium generibus nomina imposita: tunc autem cum pecora, et bestiae, et volatilia ad hominem adducta sunt, ut eis ad se congregatis, generatimque distinctis, nomina imponeret, quibus etiam ipsis paulatim, et multo citius quam piscibus, si hoc factum non esset, posset nomina imponere; quid fuit causae, nisi ratio aliquid significandi, quod ad praenuntiationem futurorum valeret? Cui rei maxime ordo narrationis hujus invigilat.

21. Deinde, numquid ignorabat Deus, nihil tale se creasse in naturis animalium, quod simile adjutorium posset esse homini? An opus erat ut hoc etiam ipse homo cognosceret, et eo commendatiorem haberet uxorem suam, quod in omni carne creata sub coelo, et de hoc aere sicut ipse vivente, nihil ejus simile invenerit? Mirum si hoc scire non posset, nisi omnibus ad se adductis atque perspectis. Si enim Deo credebat, posset hoc illi eo modo dicere, quomodo et praeceptum dedit, quomodo et peccantem interrogavit, atque judicavit. Si autem non credebat, profecto neque hoc scire poterat, utrum ad eum omnia ille, cui non credebat, adduxerit; an forte in aliquibus ab illo remotioribus terrae partibus aliqua ei similia, quae non demonstrasset, absconderit. Non itaque arbitror dubitandum hoc alicujus propheticae significationis gratia factum, sed tamen factum.

22. Neque hoc opere suscepimus prophetica aenigmata perscrutari, sed rerum gestarum fidem ad proprietatem historiae commendare, ut quod impossibile videri vanis atque incredulis potest, aut ipsi auctoritati sanctae Scripturae velut testificatione contraria repugnare, id pro meis viribus, quantum Deus adjuvat, disserendo demonstrem, neque impossibile esse, neque contrarium; quod autem possibile quidem apparet, nec habet ullam speciem repugnantiae, sed tamen quasi superfluum, vel etiam stultum quibusdam videri potest, hoc ipsum disputando demonstrem, quod ideo non tanquam rerum gestarum naturali vel usitato ordine factum est, ut cordibus nostris fidelissima sanctarum Scripturarum auctoritate praelata, quia stultum esse non potest, mysticum esse credatur, quamvis ejus expositionem vel inquisitionem aut alibi jam exhibuerimus, aut in tempus aliud differamus.