|
23. Quid ergo sibi vult etiam illud, quod mulier viro de latere
facta est? Verum esto propter ipsius conjunctionis vim commendandam
hoc ita fieri oportuisse credamus; numquid etiam ut dormienti fieret,
eadem ratio vel necessitas flagitabat; ut denique osse detracto, in
cujus locum caro suppleretur? Num enim non potuit ipsa caro detrahi,
ut inde congruentius, quod sit sexus infirmior, mulier formaretur?
An vero tam multis additis, costam Deus aedificare potuit in
mulierem, et carnem pulpamve non potuit, qui de pulvere ipsum hominem
fecit? Aut si jam costa fuerat detrahenda, cur non altera pro ea
costa reposita est? Cur etiam non dictum est, Finxit, aut, fecit
sicut in omnibus supra operibus; sed, aedificavit, inquit, Dominus
Deus illam costam, non tanquam corpus humanum, sed tanquam domum?
Non est itaque dubitandum, quoniam haec facta sunt et stulta esse non
possunt, ob aliquid significandum esse facta, fructum futuri saeculi
ab ipso jam primordio generis humani Deo praescio in ipsis suis
operibus misericorditer praedicante; ut certo tempore servis suis,
sive per hominum successiones, sive per suum Spiritum vel Angelorum
ministerium revelata atque conscripta, et promittendis rebus futuris et
recognoscendis impletis testimonium perhiberent: quod magis magisque in
consequentibus apparebit.
|
|