|
24. Videamus ergo, quod isto opere suscepimus, non secundum
praefigurationem rerum futurarum, sed secundum rerum gestarum non
allegoricam, sed propriam significationem, quemadmodum haec accipi
possint: Et finxit Deus, inquit, adhuc de terra omnes bestias
agri, et omnia volatilia coeli; unde jam quod visum est, et quantum
visum est, disseruimus. Et adduxit omnia ea ad Adam, ut videret
quid ea vocaret. Quomodo haec adduxerit Deus ad Adam, ne carnaliter
sapiamus, adjuvare nos debet quod de bipartito opere divinae
providentiae in libro superiore tractavimus (Cap. 9, 19-26).
Neque enim sicut indagant atque adigunt venantes vel aucupantes ad
retia, quaecumque animantia capiunt, ita hoc factum esse credendum
est; aut vox aliqua jussionis de nube facta est eis verbis, quae
rationales animae audientes, intelligere, atque obedire assolent.
Non enim hoc acceperunt ut possint bestiae, vel aves: in suo tamen
genere obtemperant Deo; non rationali voluntatis arbitrio, sed sicut
movet ille omnia temporibus opportunis, non ipse temporaliter motus,
per angelica ministeria, quae capiunt in verbo ejus quid quo tempore
fieri debeat: et illo non temporaliter moto, moventur ipsa
temporaliter ut in iis quae sibi subjecta sunt, jussa ejus efficiant.
25. Omnis enim anima viva, non solum rationalis, sicut in
hominibus, verum etiam irrationalis, sicut in pecoribus, et
volatilibus, et piscibus, visis movetur. Sed anima rationalis
voluntatis arbitrio vel consentit visis, vel non consentit:
irrationalis autem non habet hoc judicium; pro suo tamen genere atque
natura viso aliquo tacta propellitur. Nec in potestate ullius animae
est, quae illi visa veniant, sive in sensum corporis, sive in ipsum
spiritum interius: quibus visis appetitus moveatur cujuslibet
animantis. Ac sic cum ea visa per Angelorum obedientiam desuper
ministrantur, pervenit jussio Dei non solum ad homines, nec solum ad
aves et pecora, verum etiam ad ea quae sub aquis latent, sicut ad
cetum qui glutivit Jonam (Jonae II, 1): nec solum ad ista
majora, verum etiam ad vermiculum; nam et huic legimus divinitus
jussum, ut radicem cucurbitae roderet, sub cujus umbraculo Propheta
requieverat (Id. IV, 6, 7). Si enim homini donavit Deus,
sic eum instituens, ut etiam carnem peccati portans, possit non solum
pecora et jumenta suis usibus subdita, nec tantum domesticas aves, sed
etiam libere volitantes quaslibet etiam saevas feras et capere, et
mansuetas facere, et eis mirabiliter imperare potentia rationis, non
corporis; cum earum appetitus et dolores captans, paulatimque
illectando, premendo, laxandoque moderans, agresti eas exuit
consuetudine, et tanquam humanis moribus induit: quanto magis Angeli
hoc possunt, qui jussione Dei in ipsa ejus, quam sempiterne
intuentur, incommutabili veritate perspecta, moventes se per tempus,
et corpora sibi subdita per tempus et locum, agilitate mirabili, et
visa quibus moveatur , et appetitum carnalis indigentiae, valent
efficere omni animae vivae, ut quo eam venire opus est, nesciens
adducatur?
|
|