|
26. Jam ergo videamus, ipsa mulieris formatio, quae mystice etiam
aedificatio dicta est, quemadmodum facta sit. Natura quippe mulieris
creata est, quamvis ex virili, quae jam erat, non aliquo motu jam
existentium naturarum. Angeli autem nullam omnino possunt creare
naturam: solus enim unus cujuslibet naturae, seu magnae seu minimae,
creator est Deus, id est ipsa Trinitas, Pater et Filius et
Spiritus sanctus. Aliter ergo quaeritur, quemadmodum sit soporatus
Adam, costaque ejus sine ullo doloris sensu a corporis compage
detracta sit. Haec enim fortasse dicantur potuisse per Angelos
fieri; formare autem vel aedificare costam, ut mulier esset, usque
adeo non potuit nisi Deus, a quo universa natura subsistit, ut ne
illud quidem carnis supplementum in corpore viri, quod in illius costae
successit locum, ab Angelis factum esse crediderim, sicut nec ipsum
hominem de terrae pulvere: non quod nulla sit Angelorum opera, ut
aliquid creetur, sed non ideo creatores sunt; quia nec agricolas
creatores segetum atque arborum dicimus. Non enim qui plantat est
aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus (I Cor.
III, 7). Ad hoc incrementum pertinet etiam in corpore humano,
quod osse dempto, locus carne suppletus est, illo scilicet opere
Dei, quo naturas substituit ut sint, quo ipsos quoque Angelos
creavit.
27. Opus itaque agricolae est ut aquam ducat cum rigat: non autem
opus ejus est ut aqua per declivia prolabatur; sed illius qui omnia in
mensura, et numero, et pondere disposuit (Sap. XI, 21).
Item opus agricolae est ut surculus avellatur ex arbore, terraeque
mandetur: at non opus ejus est ut succum imbibat, ut germen emittat,
ut aliud ejus solo figat, quo radicem stabiliat, aliud in auras
promoveat, quo robur nutriat, ramosque diffundat; sed illius qui dat
incrementum. Medicus etiam aegro corpori alimentum adhibet, et
vulnerato medicamentum: primum non de rebus quas creavit, sed quas
creatas opere Creatoris invenit: deinde cibum vel potum praeparare
potuit et ministrare, emplastrum formare et medicamento illitum
apponere; num etiam ex iis quae adhibet, operari et creare vires vel
carnem potest? Natura id agit interiore motu, nobisque occultissimo.
Cui tamen si Deus subtrahat operationem intimam, qua eam substituit
et facit, continuo tanquam exstincta, nulla remanebit.
28. Quapropter cum Deus universam creaturam suam bipartito
quodammodo opere providentiae, de quo in superiore libro locuti sumus
(Cap. 9, 19-26), et in naturalibus et in voluntariis motibus
administret, creare naturam tam nullus angelus potest, quam nec
seipsum. Voluntas vero angelica obedienter Deo subdita, ejusque
exsecuta jussionem, naturalibus motibus de rebus subjectis tanquam
materiam ministrare, ut secundum illas principales in Verbo Dei non
creatas, vel secundum illas in primis sex dierum operibus causaliter
creatas rationes aliquid in tempore creetur, more agricolandi vel
medendi potest. Quale itaque ministerium Deo exhibuerint Angeli in
illa mulieris formatione, quis audeat affirmare? Certissime tamen
dixerim, supplementum illud carnis in costae locum, ipsiusque feminae
corpus et animam conformationemque membrorum, omnia viscera, sensus
omnes, et quidquid erat quo illa et creatura et homo et femina erat,
nonnisi in illo opere Dei factum, quod Deus non per Angelos, sed
per semetipsum, non operatus est et dimisit, sed ita continuanter
operatur, ut nec ullarum aliarum rerum, nec ipsorum Angelorum natura
subsistat, si non operetur.
|
|