|
29. Sed quoniam carnem animatam atque sentientem, quantum naturam
rerum pro humano captu experiri potuimus, non novimus nasci, nisi aut
ex istis tanquam materialibus elementis, hoc est aqua et terra, aut ex
fruticibus vel lignorum fructibus, vel etiam ex carnibus animalium,
sicut innumerabilia genera vermium sive reptilium, aut certe ex
concubitu parentum, nullam autem carnem natam scimus ex carne
cujuslibet animantis, quae tam esset ei similis, ut sexu tantum
discerneretur; quaerimus in rebus creationis hujus similitudinem, qua
mulier de viri latere facta est, nec possumus invenire: non ob aliud,
nisi quia homines quemadmodum operentur in hac terra novimus;
quemadmodum autem Angeli in hoc mundo quodammodo agricolentur, non
utique novimus. Nam profecto si remota hominum industria fruticum
genus naturae cursus operaretur, nihil aliud nossemus quam ex terra
nasci arbores et herbas, et ex earum seminibus, ab eis itidem in
terram cadentibus: numquid innotesceret nobis quid valeret insitio, ut
alterius generis lignum radice propria, poma portaret aliena, et,
coalescente unitate, jam sua? Haec per agricolarum opera didicimus,
cum ipsi creatores arborum nullo modo essent, sed naturae cursum Deo
creanti suum quoddam officium ministeriumque praeberent. Nequaquam
enim quidquam per eorum opera existeret, si hoc in Dei opere intima
naturae ratio non haberet. Quid ergo mirum si hominem ex osse hominis
factam non novimus, quando creanti Deo quemadmodum Angeli serviant
ignoramus; qui nec arborem ex arboris surculo in robore alieno factam
nosse possemus, si et ista Deo creanti quemadmodum agricolae
serviant, similiter nesciremus?
30. Nullo modo tamen dubitamus et hominum et arborum nonnisi Deum
esse creatorem, fideliterque credimus factam feminam ex viro, nullo
interveniente concubitu, etiamsi forte costa hominis ministrata sit per
Angelos in opere Creatoris: sicut fideliter credimus etiam virum
factum ex femina nullo interveniente concubitu, cum semen Abrahae
dispositum est per Angelos in manu mediatoris (Galat. III,
19). Utrumque infidelibus incredibile est; fidelibus autem cur ad
rei gestae proprietatem quod de Christo factum est, et tantum ad
figuratam significationem quod de Eva scriptum est, credibile videatur
? An vero sine cujusquam concubitu vir ex femina fieri potuit, femina
ex viro non potuit? et virginalis uterus unde vir fieret habebat,
virile autem latus unde femina fieret non habebat, cum hic Dominus de
famula nasceretur, ibi de servo famula formaretur? Poterat et
Dominus carnem suam de costa vel de aliquo membro Virginis creare;
sed qui posset ostendere in corpore suo hoc se iterum fecisse quod
factum est, utilius in matris corpore ostendit nihil pudendum esse quod
castum est.
|
|