CAPUT XVII. Mulieris formandae ratio an in hominis causali conditione ad sextum diem pertinere praeexstabat.

31. Quod si quaeritur, quomodo se habeat causalis illa conditio, in qua primum hominem Deus fecit ad imaginem ac similitudinem suam (ibi quippe et hoc dictum est, Masculum et feminam fecit eos [Gen. I, 27)]: utrum jam illa ratio, quam mundi primis operibus concreavit, atque concrevit Deus, id habebat, ut secundum eam jam necesse esset ex viri latere feminam fieri; an hoc tantum habebat ut fieri posset, ut autem ita fieri necesse esset, non ibi jam conditum, sed in Deo erat absconditum: si hoc ergo quaeritur, dicam quid mihi videatur sine affirmandi temeritate; quod tamen cum dixero, fortasse prudenter ista considerantes, quos jam christiana fides imbuit, etiam si nunc primitus ista cognoscunt, non esse dubitandum judicabunt.

32. Omnis iste naturae usitatissimus cursus habet quasdam naturales leges suas, secundum quas et spiritus vitae, qui creatura est, habet quosdam appetitus suos determinatos quodammodo, quos etiam mala voluntas non possit excedere. Et elementa mundi hujus corporei habent definitam vim qualitatemque suam, quid unumquodque valeat vel non valeat, quid de quo fieri possit vel non possit. Ex his velut primordiis rerum, omnia quae gignuntur, suo quoque tempore exortus processusque sumunt, finesque et decessiones sui cujusque generis. Unde fit ut de grano tritici non nascatur faba, vel de faba triticum, vel de pecore homo, vel de homine pecus. Super hunc autem motum cursumque rerum naturalem, potestas Creatoris habet apud se posse de his omnibus facere aliud, quam eorum quasi seminales rationes habent, non tamen id quod non in eis posuit ut de his fieri vel ab ipso possit . Neque enim potentia temeraria, sed sapientiae virtute omnipotens est; et hoc de unaquaque re in tempore suo facit, quod ante in ea fecit ut possit. Alius ergo est rerum modus quo illa herba sic germinat, illa sic; illa aetas parit, illa non parit; homo loqui potest, pecus non potest. Horum et talium modorum rationes non tantum in Deo sunt, sed ab illo etiam rebus creatis inditae atque concreatae . Ut autem lignum de terra excisum, aridum, perpolitum, sine radice ulla, sine terra et aqua repente floreat, et fructum gignat (Num. XVII, 8), ut per juventam sterilis femina in senecta pariat (Gen. XVIII, 11, et XXI, 2), ut asina loquatur (Num. XXII, 28), et si quid ejusmodi est, dedit quidem naturis, quas creavit, ut ex eis et haec fieri possent (neque enim ex eis vel ille faceret quod ex eis fieri non posse ipse praefigeret, quoniam seipso non est nec ipse potentior): verumtamen alio modo dedit, ut non haec haberent in motu naturali, sed in eo quo ita creata essent, ut eorum natura voluntati potentiori amplius subjaceret.