|
33. Habet ergo Deus in seipso absconditas quorumdam factorum
causas, quas rebus conditis non inseruit; easque implet non illo opere
providentiae, quo naturas substituit ut sint, sed illo quo eas
administrat ut voluerit, quas ut voluit condidit. Ibi est et gratia,
per quam salvi fiunt peccatores. Nam quod attinet ad naturam iniqua
sua voluntate depravatam, recursum per semetipsam non habet, sed per
Dei gratiam, qua adjuvatur et instauratur. Neque enim desperandi
sunt homines in illa sententia, in qua scriptum est: Omnes qui
ambulant in ea, non revertentur (Prov. II, 19). Dictum est
enim secundum pondus iniquitatis suae, ut quod revertitur, qui
revertitur, non sibi tribuat, sed gratiae Dei, non ex operibus, ne
forte extollatur (Ephes. II, 9).
34. Propterea mysterium gratiae hujus Apostolus absconditum dixit,
non in mundo, in quo sunt absconditae causales rationes omnium rerum
naturaliter oriturarum, sicut absconditus erat Levi in lumbis
Abrahae, quando et ipse decimatus est (Hebr. VII, 9, 10);
sed in Deo, qui universa creavit. Quamobrem omnia etiam quae ad hanc
gratiam significandam, non naturali motu rerum, sed mirabiliter facta
sunt, eorum etiam absconditae causae in Deo fuerant: quorum etiam si
unum erat , quod ita mulier facta est de latere viri, et hoc
dormientis, quae per ipsum firma facta est, tanquam ejus osse
firmata, ille autem propter ipsam infirmus, quia in locum costae non
costa sed caro suppleta est; non habuit hoc prima rerum conditio,
quando sexto die dictum est, Masculum et feminam fecit eos, ut femina
omnino sic fieret; sed tantum hoc habuit, quia et sic fieri posset,
ne contra causas quas voluntate instituit, mutabili voluntate aliquid
fieret. Quid autem fieret, ut omnino aliud futurum non esset,
absconditum erat in Deo, qui universa creavit.
35. Sed quoniam sic dixit absconditum, ut innotesceret principibus
et potestatibus in coelestibus per Ecclesiam multiformis sapientia Dei
(Ephes. III, 9, 10); probabiliter creditur, sicut illud
semen cui promissum est, dispositum est per Angelos in manu
mediatoris, sic omnia quae ad ipsius seminis adventum vel
praenuntiandum vel annuntiandum in rerum natura, praeter usitatum
naturae cursum mirabiliter facta sunt, ministrantibus Angelis esse
facta: ut tamen ubique creator vel reparator creaturarum non sit, nisi
qui plantatore et rigatore quolibet solus incrementum dat Deus (I
Cor. III, 7).
|
|