|
1. Et dixit Dominus Deus: Non bonum est hominem esse solum;
faciamus ei adjutorium secundum ipsum. Et finxit Deus adhuc de terra
omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli, et adduxit illa ad
Adam, ut videret quid vocaret illa. Et omne quodcumque vocavit illud
Adam animam vivam, hoc est nomen ejus. Et vocavit Adam nomina
omnibus pecoribus, et omnibus volatilibus coeli, et omnibus bestiis
agri. Ipsi autem Adam non est inventus adjutor similis ei. Et
immisit Deus ecstasim in Adam, et obdormivit. Et accepit unam
costarum ejus, et adimplevit carnem in loco ejus: et aedificavit
Dominus Deus costam, quam accepit de Adam, in mulierem; et adduxit
eam ad Adam. Et dixit Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro
de carne mea; haec vocabitur mulier, quoniam ex viro suo sumpta est.
Et propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et conglutinabitur
uxori suae; et erunt duo in carne una. Si aliquid adjuvant lectorem,
quae in libris superioribus considerata atque conscripta sunt, non
debemus in hoc diutius immorari, quod finxit adhuc Deus de terra omnes
bestias agri, et omnia volatilia coeli: cur enim dictum sit, adhuc,
id est propter primam conditionem creaturarum sex diebus consummatam,
in qua causaliter perfecta sunt omnia simul et inchoata, ut deinde ad
effectus suos causae perducerentur, jam quantum potuimus, in
praecedentibus intimavimus (Lib. 6, cap. 5). Et si quis hoc
aliter enodandum putat, tantum diligenter attendat illa omnia, quae ut
hoc sentiremus attendimus; et si probabiliorem inde potuerit enucleare
sententiam, non solum resistere non debemus, sed debemus etiam
gratulari.
2. Si quem autem movet quia non dixit, Finxit Deus adhuc de terra
omnes bestias agri, et de aquis omnia volatilia coeli, sed tanquam
utraque genera de terra finxerit, Et finxit, inquit, Deus adhuc de
terra omnes bestias agri, et omnia volatilia coeli; videat duobus
modis esse intelligendum: aut tacuisse nunc unde finxerit volatilia
coeli, quia et tacitum posset occurrere, ut non de terra utrumque
accipiatur Deum finxisse, sed tantummodo bestias agri; ut volatilia
coeli etiam tacente Scriptura intelligamus unde finxerit, velut qui
sciamus in prima causalium rationum conditione ex aquis ea esse
producta: aut terram universaliter sic appellatam simul cum aquis,
quemadmodum appellata est in illo psalmo, ubi coelestium laudibus
terminatis, ad terram facta est conversio sermonis, et dictum,
Laudate Dominum de terra, dracones et omnes abyssi, etc. (Psal.
CXLVIII, 7), nec postea dictum est, Laudate Dominum de
aquis. Ibi enim sunt omnes abyssi, quae tamen de terra laudant
Dominum: ibi etiam reptilia et volatilia pennata, quae nihilominus de
terra laudant Dominum. Secundum istam universalem appellationem
terrae, secundum quam etiam de toto mundo dicitur, Deus qui fecit
coelum et terram, sive de arida sive de aquis quaecumque creata sunt,
de terra creata veraciter intelliguntur.
|
|