|
36. Ac per hoc etiam illa ecstasis quam Deus immisit in Adam, ut
soporatus obdormiret, recte intelligitur ad hoc immissa, ut et ipsius
mens per ecstasim particeps fieret tanquam angelicae curiae, et intrans
in sanctuarium Dei intelligeret in novissima (Psal. LXXII,
17). Denique evigilans tanquam prophetiae plenus, cum ad se
adductam costam , mulierem suam videret, eructavit continuo, quod
magnum sacramentum commendat Apostolus (Ephes. V, 31, 32):
Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Haec vocabitur
mulier, quoniam de viro suo sumpta est: et propter hoc relinquet homo
patrem suum et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne
una. Quae verba cum primi hominis fuisse Scriptura ipsa testetur,
Dominus tamen in Evangelio Deum dixisse declaravit. Ait enim, Non
legistis quia qui fecit ab initio, masculum et feminam fecit eos: et
dixit, Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit
uxori suae; et erunt duo in carne una (Matth. XIX, 4)? ut
hinc intelligeremus propter ecstasim quae praecesserat in Adam, hoc
eum divinitus tanquam prophetam dicere potuisse. Sed jam iste hujus
libri terminus placet, ut ea quae sequuntur, ab alio exordio renovent
intentionem legentium.
|
|