CAPUT II. Quomodo id locutus sit Deus: Non est bonum, etc.

3. Nunc jam videamus quomodo accipiendum sit quod dixit Deus, Non est bonum esse hominem solum; faciamus ei adjutorium secundum ipsum: utrum temporaliter vocibus ac syllabis editis hoc dixerit Deus; an ipsa ratio commemorata est, quae in Verbo Dei principaliter erat, ut sic femina fieret: quam rationem suscipiebat etiam tunc Scriptura cum diceret, Et dixit Deus, Fiat hoc aut illud, quando primitus omnia condebantur. An forte in mente ipsius hominis hoc dixit Deus, sicut loquitur quibusdam servis suis in ipsis servis suis? Ex quo genere servorum ejus erat etiam ille qui dixit in Psalmo: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus (Psal. LXXXIV, 9). An aliqua de hac re ipsi homini in ipso homine per angelum est facta revelatio in similitudinibus vocum corporalium, quamvis tacuerit Scriptura utrum in somnis, an in ecstasi; ita enim fieri haec solent: an aliquo alio modo, sicut revelatur Prophetis; unde illud est, Et dixit mihi angelus qui loquebatur in me (Zach. II, 3). an per corporalem creaturam vox ipsa sonuerit, sicut de nube, Hic est Filius meus (Matth. III, 17). Quid ergo ex his omnibus factum sit, ad liquidum comprehendere non valemus; verumtamen certissime teneamus et dixisse hoc Deum, et si corporali voce vel temporaliter expressa similitudine corporis dixit, non eum per substantiam suam, sed per aliquam imperio suo subditam dixisse creaturam, sicut in libro praecedente tractavimus (Cap. 27).

4. Nam visus est Deus etiam postea sanctis viris, alias capite albo sicut lana, alias inferiore parte corporis sicut aurichalcum (Apoc. I, 14, 15), alias aliter atque aliter: non tamen illas visiones hominibus per substantiam quae ipse est, sed per sibi subdita quae creavit, eum praebuisse, et per similitudines formarum vocumque corporalium, quod voluit ostendisse ac dixisse, certissimum est eis qui substantiam Trinitatis incommutabiliter aeternam, nec per tempus nec per locum moveri, et per tempus et per locum movere vel fideliter credunt, vel etiam excellenter intelligunt. Non ergo jam quaeramus quomodo istud dixerit, sed potius intelligamus quid dixerit. Adjutorium quippe homini secundum ipsum fuisse faciendum, aeterna ipsa veritas habet, per quam creata sunt omnia; et in illa hoc audit qui potest in ea cognoscere quid quare creatum sit.