CAPUT III. Mulier in adjutorium propter sobolem facta.

5. Si autem quaeritur, ad quam rem fieri oportuerit hoc adjutorium, nihil aliud probabiliter occurrit, quam propter filios procreandos, sicut adjutorium semini terra est, ut virgultum ex utroque nascatur: hoc enim et in prima rerum conditione dictum erat, Masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos Deus, dicens: Crescite, et multiplicamini, et implete terram, et dominamini ejus (Gen. I, 27, 28). Quae ratio conditionis et conjunctionis masculi et feminae atque benedictio, nec post peccatum hominis poenamque defecit. Ipsa enim est secundum quam nunc terra hominibus plena est dominantibus ejus.

6. Quanquam enim jam emissi de paradiso convenisse et genuisse commemorentur; tamem non video quid prohibere potuerit, ut essent eis etiam in paradiso honorabiles nuptiae, et torus immaculatus (Hebr. XIII, 4): hoc Deo praestante fideliter justeque viventibus, eique obedienter sancteque servientibus, ut sine ullo inquieto ardore libidinis, sine ullo labore ac dolore pariendi, fetus ex eorum semine gignerentur; non ut morientibus parentibus filii succederent, sed ut illis qui genuissent in aliquo formae statu manentibus, et ex ligno vitae, quod ibi plantatum erat, corporalem vigorem sumentibus, et illi qui gignerentur ad eumdem perducerentur statum, donec certo numero impleto, si juste omnes obedienterque viverent, tunc fieret illa commutatio, ut sine ulla morte animalia corpora conversa in aliam qualitatem, eo quod ad omnem nutum regenti se spiritui deservirent, et solo spiritu vivificante sine ullis alimentorum corporalium sustentaculis viverent, spiritualia vocarentur. Potuit hoc fieri, si non praecepti transgressio mortis supplicium mereretur.

7. Qui enim hoc fieri potuisse non credunt, nihil aliud quam consuetudinem naturae jam post peccatum poenamque humanam sic currentis attendunt: non autem in eorum genere nos esse debemus, qui non credunt nisi quod videre consueverunt. Quis enim dubitet homini obedienter et pie viventi praestari potuisse quod diximus, qui non dubitat vestibus Israelitarum impertitum esse quemdam in suo genere statum, ut per annos quadraginta nulla vetustatis detrimenta paterentur (Deut. XXIX, 5)?