|
8. Cur ergo non coierunt, nisi cum exiissent de paradiso? Cito
responderi potest, Quia mox creata muliere, prius quam coirent,
facta est illa transgressio, cujus merito in mortem destinati, etiam
de loco illius felicitatis exierunt. Non enim Scriptura tempus
expressit, quantum interfuerit inter eos factos, et ex eis natum
Cain. Potest etiam dici quia nondum Deus jusserat ut coirent. Cur
enim non ad hanc rem divina exspectaretur auctoritas, ubi nulla
concupiscentia tanquam stimulus inobedientis carnis urgebat? Ideo
autem hoc non jusserat Deus, quia secundum suam praescientiam
disponebat omnia, in qua et eorum casum procul dubio praesciebat, unde
jam mortale genus propagandum esset humanum.
|
|