|
9. Aut si ad hoc adjutorium gignendi filios, non est facta mulier
viro, ad quod ergo adjutorium facta est? Si quae simul operaretur
terram; nondum erat labor ut adjumento indigeret, et si opus esset,
melius adjutorium masculus fieret: hoc et de solatio dici potest, si
solitudinis fortasse taedebat. Quanto enim congruentius ad convivendum
et colloquendum duo amici pariter quam vir et mulier habitarent? Quod
si oportebat alium jubendo, alium obsequendo pariter vivere, ne
contrariae voluntates pacem cohabitantium perturbarent; nec ad hoc
retinendum ordo defuisset, quo prior unus, alter posterior, maxime si
posterior ex priore crearetur, sicut femina creata est. An aliquis
dixerit de costa hominis Deum feminam tantum, non etiam masculum, si
hoc vellet, facere potuisse? Quapropter non invenio ad quod
adjutorium facta sit mulier viro, si pariendi causa subtrahitur.
|
|