CAPUT VI. Filiorum successio qualis si Adam non peccasset.

10. Nam si parentes filiis suis cedere ex hac vita oportebat, ut ita omne humanum genus per decessiones et successiones certa numerositate impleretur, potuerunt etiam homines genitis filiis, perfectaque humani officii justitia, hinc ad meliora transferri, non per mortem, sed per aliquam commutationem, aut illam summam qua receptis corporibus fient sancti sicut Angeli in coelis (Matth. XXII, 30); aut si illam dari non oportet, nisi omnibus simul in saeculi fine, aliquam inferiorem quam illa erit: quae tamen haberet meliorem statum, quam vel hoc corpus habet, vel illa etiam quae primitus facta sunt, viri ex limo terrae, mulieris ex viri carne.

11. Neque enim arbitrandum est Eliam vel sic esse jam sicut erunt sancti, quando peracto operis die denarium pariter accepturi sunt (Id. XX, 10); vel sic quemadmodum sunt homines qui ex ista vita nondum emigrarunt, de qua ille tamen non morte, sed translatione migravit (IV Reg. II, 11). Jam itaque aliquid melius habet, quam in hac vita posset; quamvis nondum habeat quod ex hac vita recte gesta in fine habiturus est: pro nobis enim meliora providerunt , ne sine nobis perfecti perficerentur (Hebr. XI, 40). Aut si quisquam putat hoc Eliam mereri non potuisse, si duxisset uxorem, filiosque procreasset (creditur enim non habuisse, quia hoc Scriptura non dixit, quamvis et de caelibatu ejus nihil dixerit); quid de Enoch respondebit, qui filiis genitis Deo placens non mortuus, sed translatus est (Gen. V, 24)? Cur ergo et Adam et Eva, si juste viventes caste filios procreassent, non eis possent translatione, non morte, succedentibus cedere? Nam si Enoch et Elias in Adam mortui, mortisque propaginem in carne gestantes, quod debitum ut solvant, creduntur etiam redituri ad hanc vitam, et, quod tamdiu dilatum est, morituri (Malach. IV, 5; et Apoc. XI, 3-7), nunc tamen in alia vita sunt, ubi ante resurrectionem carnis, antequam animale corpus in spirituale mutetur, nec morbo nec senectute deficiunt: quanto justius atque probabilius primis illis hominibus praestaretur, sine ullo suo parentumve peccato viventibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent, unde saeculo finito cum omni posteritate sanctorum, in angelicam formam, non per carnis mortem, sed per Dei virtutem multo felicius mutarentur?