|
12. Non itaque video ad quod aliud adjutorium mulier facta sit
viro, si generandi causa subtrahitur: quae nihilominus quare
subtrahatur ignoro. Unde enim magnum magnique honoris meritum apud
Deum fidelis et pia virginitas habet, nisi quia isto jam tempore
continendi ab amplexu cum ex omnibus gentibus ad implendum sanctorum
numerum largissima suppetat copia, percipiendae sordidae voluptatis
libido non sibi vindicat quod jam sufficiendae prolis necessitudo non
postulat? Denique utriusque sexus infirmitas propendens in ruinam
turpitudinis, recte excipitur honestate nuptiarum, ut quod sanis esse
posset officium, sit aegrotis remedium. Neque enim quia incontinentia
malum est, ideo connubium, vel quo incontinentes copulantur, non est
bonum: imo vero non propter illud malum culpabile est hoc bonum, sed
propter hoc bonum veniale est illud malum; quoniam id quod bonum habent
nuptiae, et quo bonae sunt nuptiae peccatum esse nunquam potest. Hoc
autem tripartitum est; fides, proles, sacramentum. In fide
attenditur ne praeter vinculum conjugale, cum altera vel altero
concumbatur: in prole, ut amanter suscipiatur, benigne nutriatur,
religiose educetur: in sacramento autem, ut conjugium non separetur,
et dimissus aut dimissa nec causa prolis alteri conjungatur. Haec est
tanquam regula nuptiarum, qua vel naturae decoratur fecunditas, vel
incontinentiae regitur pravitas. Unde quia satis disseruimus in eo
libro quem de Bono Conjugali nuper edidimus, ubi et continentiam
vidualem et excellentiam virginalem pro suorum graduum dignitate
distinximus, diutius hic noster stilus non est occupandus.
|
|