CAPUT VIII. Fuga vitiorum in contraria.

13. Nunc enim quaerimus cui adjutorio mulier facta sit viro, si eis ad gignendos filios misceri sibimet in paradiso non licebat. Qui enim hoc sentiunt, forte peccatum esse omnem concubitum putant. Difficile est namque, ut dum perverse homines vitia devitant, non in eorum contraria perniciter currant. Etenim sicut exhorrens avaritiam, fit profusus; aut exhorrens luxuriam, fit avarus; aut inquietus fit, cujus pigritiam reprehenderis; aut cujus inquietudinem, piger; aut qui reprehensus odisse coeperit audaciam suam, ad timiditatem fugit; aut qui timidus non esse conatur, tanquam abrupto vinculo fit temerarius, dum non ratione, sed opinione crimina metiuntur: ita dum nesciunt homines quid in adulteriis et fornicationibus divino jure damnetur, etiam causa procreandi conjugalem concubitum detestantur.