|
15. Et divisit Deus inter lucem et tenebras, et vocavit Deus diem
lucem, et tenebras vocavit noctem. Hic non dictum est, Fecit Deus
tenebras; quia tenebrae, sicut superius dictum est, lucis absentia
est: distinctio tamen facta est inter lucem et tenebras. Quemadmodum
nos clamando vocem facimus; silentium autem non sonando facimus, quia
cessatio vocis silentium est: distinguimus tamen sensu quodam inter
vocem et silentium, et illud vocamus vocem, illud silentium;
quemadmodum ergo recte dicimur facere silentium, sic recte multis
divinarum Scripturarum locis Deus dicitur facere tenebras, quia lucem
quibus vult temporibus et locis vel non dat, vel detrahit. Hoc autem
totum ad intellectum nostrum dictum est. Qua enim lingua vocavit Deus
diem lucem, et tenebras noctem? utrum hebraea, an graeca, an
latina, an aliqua alia? et sic omnia quae vocavit, quaeri potest qua
lingua vocaverit. Sed apud Deum purus intellectus est, sine strepitu
et diversitate linguarum. Vocavit autem dictum est, vocari fecit;
quia sic distinxit omnia, et ordinavit, ut et discerni possent, et
nomina accipere. Sed postea suo loco requiremus, utrum vere sic est
accipiendum, quia vocavit Deus; quoniam quantum accedimus in
Scripturis et in eis assuescimus, tantum nobis locutiones earum
innotescunt. Sic enim dicimus, Ille paterfamilias aedificavit domum
istam, id est aedificari fecit, et multa talia per omnes libros
divinarum Scripturarum inveniuntur.
|
|