|
16. Et facta est vespera , et factum est mane dies unus. Et hic
calumniantur Manichaei, dum putant ita dictum esse, quasi a vespera
dies coeperit. Non intelligunt operationem illam qua lux facta est,
et divi sum est inter lucem et tenebras, et vocata est lux dies, et
tenebrae nox; hanc ergo totam operationem non intelligunt ad diem
pertinere: post hanc autem operationem tanquam finito die facta est
vespera. Sed quia etiam nox ad diem suum pertinet, non dicitur
transisse dies unus, nisi etiam nocte transacta cum factum est mane:
sic deinceps reliqui dies computantur a mane usque in mane. Nunc enim
cum factum est mane, et transactus est unus dies, incipit operatio,
quae sequitur ab ipso mane quod jam factum est, et post ipsam
operationem fit vespera, deinde mane, et transit alter dies: atque
ita deinceps caeteri dies transeunt.
|
|