|
17. Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit
divisio inter aquam et aquam; et sic factum est. Et fecit Deus
firmamentum, et divisit Deus inter aquam quae est super firmamentum,
et inter aquam quae est sub firmamento, et vocavit Deus firmamentum
coelum: et vidit Deus quia bonum est. Haec non memini Manichaeos
reprehendere solere: tamen quod divisae sunt aquae ut aliae essent
super firmamentum, et aliae sub firmamento, quoniam materiam illam
dicebamus nomine aquae appellatam, credo firmamento coeli materiam
corporalem rerum visibilium ab illa incorporali rerum invisibilium
fuisse discretam. Cum enim coelum sit corpus pulcherrimum, omnis
invisibilis creatura excedit etiam pulchritudinem coeli; et ideo
fortasse super coelum esse dicuntur aquae invisibiles, quae a paucis
intelliguntur non locorum sedibus, sed dignitate naturae superare
coelum: quanquam de hac re nihil temere affirmandum est; obscura est
enim, et remota a sensibus hominum: sed quoquo modo se habeat,
antequam intelligatur, credenda est. Et facta est vespera, et factum
est mane dies secundus. Jam omnia haec quae repetuntur, sicut
superius intelligenda atque tractanda sunt.
|
|