|
18. Et dixit Deus, Congregetur aqua, quae est sub coelo, in
congregationem unam, et appareat arida; et sic factum est. Et
congregata est aqua, quae erat sub coelo, in congregationem unam, et
apparuit arida. Et vocavit Deus aridam, terram; et congregationem
aquae vocavit mare. Et vidit Deus quia bonum est. In isto loco
Manichaei dicunt: Si totum aquis plenum erat, quomodo poterant aquae
congregari in unum? Sed jam superius dictum est, nomine aquarum
materiam illam appellatam super quam ferebatur Spiritus Dei, unde
erat Deus omnia formaturus. Nunc vero cum dicitur, Congregetur
aqua, quae est sub coelo, in congregationem unam; hoc dicitur ut illa
materia corporalis formetur in eam speciem quam habent aquae istae
visibiles. Ipsa enim congregatio in unum, ipsa est aquarum istarum
formatio, quas videmus et tangimus. Omnis enim forma ad unitatis
regulam cogitur. Et quod dicitur, Appareat arida, quid aliud dici
intelligendum est, nisi ut illa materies accipiat visibilem formam,
quam runc habet terra ista quam videmus et tangimus? Superius ergo
quod nominabatur terra invisibilis et incomposita, materiae confusio et
obscuritas nominabatur; et quod nominabatur aqua super quam ferebatur
Spiritus Dei, eadem rursus materia nominabatur. Nunc vero aqua ista
et terra formantur ex illa materia, quae ipsis nominibus appellabatur,
antequam formas istas, quas nunc videmus, acciperet. Sane dicitur,
in hebraea locutione omnem aquarum congregationem, sive salsarum sive
dulcium, mare appellari.
|
|