|
19. Et dixit Deus, Germinet terra herbam pabuli ferentem semen
secundum suum genus et similitudinem, et lignum fructiferum faciens
fructum, cujus semen sit in se secundum suam similitudinem. Et sic
est factum. Et ejecit terra herbam pabuli, ferentem semen secundum
suum genus, et lignum fructiferum faciens fructum, cujus semen est in
se secundum suam similitudinem, secundum suum genus super terram. Et
vidit Deus quia bonum est. Et facta est vespera, et factum est mane
dies tertius (Gen. III, 17-19). Hic solent dicere: Si
Deus jussit nasci de terra herbam pabuli, et lignum fructiferum, quis
jussit nasci tantas herbas vel spinosas vel venenosas, quae ad pabulum
non proficiunt, et tam multa ligna quae nullum fructum ferunt? Quibus
sic respondendum est, ut nulla indignis aperiantur mysteria, neque
ostendatur in qua figura futurorum ista sic dicta sint. Ergo dicendum
est, quod per peccatum hominis terra maledicta sit, ut spinas
pareret: non ut ipsa poenas sentiret, quae sine sensu est, sed ut
peccati humani crimen semper hominibus ante oculos poneret, quo
admonerentur aliquando averti a peccatis, et ad Dei praecepta
converti. Herbae autem venenosae ad poenam, vel ad exercitationem
mortalium creatae sunt; et hoc totum propter peccatum, quia mortales
post peccatum facti sumus. Per infructuosas vero arbores insultatur
hominibus, ut intelligant quam sit erubescendum sine fructu bonorum
operum esse in agro Dei, hoc est in Ecclesia; et timeant ne deserat
eos Deus, quia et ipsi in agris suis infructuosas arbores deserunt,
nec aliquam culturam eis adhibent. Ante peccatum ergo hominis non est
scriptum, quod terra aliud protulerit nisi herbam pabuli et ligna
fructuosa: post peccatum autem videmus multa horrida et infructuosa de
terra nasci, credo propter eam causam quam diximus. Sic enim dicitur
ad primum hominem posteaquam peccavit: Maledicta erit terra tibi in
omnibus operibus tuis; in tristitia et gemitu edes ex ea omnibus diebus
vitae tuae: Spinas et tribulos ejiciet tibi, et edes pabulum agri
tui: in sudore vultus tui edes panem tuum, donec revertaris in
terram, de qua sumptus es; quia terra es, et in terram ibis.
|
|