|
20. Et dixit Deus, Fiant sidera in firmamento coeli, sic ut
luceant super terram, et dividant inter diem et noctem, et sint in
signa, et in tempora, et in dies, et in annos; et sint in splendorem
in firmamento coeli, sic ut luceant super terram. Et sic est factum.
Et fecit Deus duo luminaria, majus et minus: luminare majus in
inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis, et
stellas. Et posuit illas Deus in firmamento coeli, sic ut luceant
super terram, et praesint diei et nocti, et dividant inter diem et
noctem. Et vidit Deus quia bonum est. Et facta est vespera, et
factum est mane dies quartus. Hic primo quaerunt quomodo quarto die
facta sint sidera, id est sol, et luna, et stellae. Tres enim dies
superiores quomodo esse sine sole potuerunt, cum videamus nunc solis
ortu et occasu diem transigi, noctem vero nobis fieri solis absentia,
cum ab alia parte mundi ad orientem redit? Quibus respondemus,
potuisse fieri ut tres superiores dies singuli per tantam moram temporis
computarentur, per quantam moram circumit sol, ex quo procedit ab
oriente quousque rursus ad orientem revertitur. Hanc enim moram et
longitudinem temporis possent sentire homines etiamsi in speluncis
habitarent, ubi orientem et occidentem solem videre non possent.
Atque ita sentitur potuisse istam moram fieri etiam sine sole antequam
sol factus esset, atque ipsam moram in illo triduo per dies singulos
computatam. Hoc ergo responderemus, nisi nos revocaret quod ibi
dicitur, Et facta est vespera, et factum est mane, quod nunc sine
solis cursu videmus fieri non posse. Restat ergo ut intelligamus, in
ipsa quidem mora temporis ipsas distinctiones operum sic appellatas,
vesperam propter transactionem consummati operis, et mane propter
inchoationem futuri operis; de similitudine scilicet humanorum operum,
quia plerumque a mane incipiunt, et ad vesperam desinunt. Habent enim
consuetudinem divinae Scripturae de rebus humanis ad divinas res verba
transferre.
21. Deinde quaerunt utquid dictum sit de sideribus: Et sint in
signa et in tempora. Numquid enim, aiunt, tres illi dies sine
temporibus esse potuerunt, aut ad temporis spatia non pertinent?
Sed, in signa et tempora dictum est, ut per haec sidera tempora
distinguantur, et ab hominibus dignoscantur: quia si currant tempora;
et nullis distinguantur articulis, qui articuli per siderum cursus
notantur, possunt quidem currere tempora atque praeterire; sed
intelligi et discerni ab hominibus non possunt. Sicut horae quando
nubilus dies est, transeunt quidem, et sua spatia peragunt; sed
distingui a nobis et notari non possunt.
22. Quod autem dictum est. Et fecit Deus duo luminaria; luminare
majus in inchoationem diei, et luminare minus in inchoationem noctis,
pro eo dictum est ac si diceretur, in principatum diei et in
principatum noctis. Non enim sol tantummodo inchoat diem, et non
etiam peragit et finit: luna vero aliquando media nocte vel in fine
noctis ad nos procedit; si ergo illae noctes, quibus hoc facit, non
ab ista inchoantur, quomodo in inchoationem noctis facta est? Si
autem per inchoationem principium intelligas, et per principium
principatum, manifestum est, quia per diem sol principatum tenet;
luna vero per noctem, quia etsi caetera sidera tunc apparent, illa
tamen suo fulgore superat omnia, et ideo princeps eorum rectissime
dicitur.
23. Quod autem dictum est, Et dividant inter diem et noctem;
potest hic fieri calumnia, ut dicatur: Quomodo jam Deus diviserat
superius inter diem et noctem, si hoc, quarto die, sidera faciunt?
Sic igitur hic dictum est, Dividant inter diem et noctem, tanquam si
diceretur, Sic inter se diem dividant et noctem, ut soli dies detur,
nox autem lunae et sideribus caeteris. Quae duo jam divisa erant, sed
nondum inter sidera, ut jam certum esset de siderum numero, quid per
diem, et quid per noctem appareret hominibus.
|
|