|
24. Et dixit Deus, Ejiciant aquae reptilia animarum vivarum, et
volatilia volantia super terram sub firmamento coeli. Et sic factum
est. Et fecit Deus cetos magnos, et omnem animam animalium et
repentium quae ejecerunt aquae secundum uniuscujusque genus, et omne
genus volatile pennatum secundum genus. Et vidit Deus quia bona
sunt; et benedixit illa Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et
replete aquas maris, et volatilia multiplicentur super terram. Et
facta est vespera, et factum est mane dies quintus. Hic solent
reprehendere, quaerentes vel potius calumniantes, quare animalia non
solum ea quae in aquis vivunt, sed etiam ea quae in aere volitant, et
omnia pennata de aquis nata scriptum sit. Sed sciant omnes quos haec
movent, istum aerem nebulosum et humidum, in quo aves volant, a
doctissimis hominibus qui haec diligenter inquirunt, cum aquis solere
deputari. Concrescit enim et crassus efficitur exhalationibus et quasi
vaporibus maris et terrae, et de ipso humore pinguescit quodammodo ut
volatus avium portare possit. Ideo per noctes serenas etiam rorat,
cujus roris guttae mane in herbis inveniuntur. Nam mons ille
Macedoniae, qui Olympus vocatur, tantae altitudinis esse dicitur,
ut in ejus cacumine nec ventus sentiatur, nec nubes se colligant, quia
excedit altitudine sua totum istum aerem humidum in quo aves volant, et
ideo nec aves ibi volare asseverantur. Quod ab eis proditum dicitur,
qui per singulos annos solebant, nescio quorum sacrificiorum causa,
memorati montis cacumen ascendere, et aliquas notas in pulvere
scribere, quas alio anno integras inveniebant: quod fieri non posset,
si ventum aut pluviam locus ille pateretur. Deinde quia tenuitas aeris
illius qui ibi est, non eos inspirabat, durare ibi non poterant, nisi
spongias humectas naribus applicarent, unde crassiorem et consuetum
spiritum ducerent: hi ergo indicaverunt se etiam nullam avem in eo loco
aliquando vidisse. Non itaque immerito non solum pisces et caetera
quae in aquis sunt animalia, sed etiam aves de aquis natas esse,
fidelissima Scriptura commemorat; quia per istum aerem volare
possunt, qui de maris et terrae humoribus surgit.
|
|