|
25. Et dixit Deus, Ejiciat terra animam vivam secundum
unumquodque genus quadrupedum et serpentium et bestiarum terrae. Et
sic est factum. Et fecit Deus bestias terrae secundum genus, et
pecora secundum genus, et omnia repentia terrae secundum genus. Et
vidit Deus quia bona sunt. Solent etiam istam Manichaei movere
quaestionem ut dicant: Quid opus erat ut tam multa animalia Deus
faceret, sive in aquis, sive in terra, quae hominibus non sunt
necessaria? multa etiam perniciosa sunt et timenda. Sed cum ista
dicunt, non intelligunt quemadmodum omnia pulchra sunt conditori et
artifici suo, qui omnibus utitur ad gubernationem universitatis, cui
summa lege dominatur. Si enim in alicujus opificis officinam imperitus
intraverit, videt ibi multa instrumenta quorum causas ignorat, et si
multum est insipiens, superflua putat. Jamvero si in fornacem
incautus ceciderit, aut ferramento aliquo acuto, cum id male tractat,
seipsum vulneraverit, etiam perniciosa et noxia existimat ibi esse
multa. Quorum tamen usum quoniam novit artifex, insipientiam ejus
irridet, et verba inepta non curans, officinam suam instanter
exercet. Et tamen tam stulti sunt homines, ut apud artificem hominem
non audeant vituperare quae ignorant, sed cum ea viderint credant esse
necessaria, et propter usus aliquos instituta: in hoc autem mundo
cujus conditor et administrator praedicatur Deus, audent multa
reprehendere quorum causas non vident, et in operibus atque
instrumentis omnipotentis artificis volunt se videri scire quod
nesciunt.
26. Ego vero fateor me nescire mures et ranae quare creatae sint,
aut muscae aut vermiculi: video tamen omnia in suo genere pulchra
esse, quamvis propter peccata nostra multa nobis videantur adversa.
Non enim animalis alicujus corpus et membra considero, ubi non
mensuras et numeros et ordinem inveniam ad unitatem concordiae
pertinere. Quae omnia unde veniant non intelligo, nisi a summa
mensura et numero et ordine, quae in ipsa Dei sublimitate
incommutabili atque aeterna consistunt. Quod si cogitarent isti
loquacissimi et ineptissimi, non nobis taedium facerent, sed ipsi
considerando omnes pulchritudines et summas et infimas, Deum artificem
ubique laudarent; et quoniam nusquam offenditur ratio, sicubi forte
sensus carnalis offenditur, non rerum ipsarum vitio, sed nostrae
mortalitatis meritis imputarent. Et certe omnia animalia aut utilia
nobis sunt, aut perniciosa, aut superflua. Adversus utilia non
habent quid dicant. De perniciosis autem vel punimur, vel exercemur,
vel terremur, ut non vitam istam multis periculis et laboribus
subditam, sed aliam meliorem, ubi securitas summa est, diligamus et
desideremus, et eam nobis pietatis meritis comparemus. De superfluis
vero quid nobis est quaerere? Si tibi displicet quod non prosunt,
placeat quod non obsunt; quia etsi domui nostrae non sunt necessaria,
eis tamen completur hujus universitatis integritas, quae multo major
est quam domus nostra et multo melior. Hanc enim multo melius
administrat Deus, quam unusquisque nostrum domum suam. Usurpa ergo
utilia, cave perniciosa, relinque superflua. In omnibus tamen cum
mensuras et numeros et ordinem vides, artificem quaere. Nec alium
invenies, nisi ubi summa mensura, et summus numerus, et summus ordo
est, id est Deum, de quo verissime dictum est, quod omnia in
mensura, et numero, et pondere disposuerit (Sap. XI, 21).
Sic fortasse uberiorem capies fructum, cum Deum laudas in humilitate
formicae, quam cum transis fluvium in alicujus jumenti altitudine.
|
|