|
27. Et dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem
nostram; et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et
omnium pecorum et ferarum, et omnis terrae, et omnium reptilium, quae
super terram repunt, et caetera usque ad vesperam et mane quo completur
dies sextus. Istam maxime quaestionem solent Manichaei loquaciter
agitare, et insultare nobis quod hominem credamus factum ad imaginem et
similitudinem Dei. Attendunt enim figuram corporis nostri, et
infeliciter quaerunt utrum habeat Deus nares et dentes et barbam, et
membra etiam interiora, et caetera quae in nobis sunt necessaria. In
Deo autem talia ridiculum est, imo impium credere, et ideo negant
hominem factum esse ad imaginem et similitudinem Dei. Quibus
respondemus, membra quidem ista in Scripturis plerumque nominari, cum
Deus insinuatur audientibus parvulis; et hoc non solum in Veteris
Testamenti libris, sed etiam in Novi. Nam et oculi Dei
commemorantur, et aures, et labia , et pedes, et ad dexteram Dei
Patris sedere evangelizatur Filius. Et ipse Dominus dicit: Nolite
per coelum jurare, quia sedes Dei est; neque per terram, quia
scabellum pedum ejus est (Matth. V, 34, 35). Item ipse
dicit quod in digito Dei ejiciebat daemonia (Luc. XI, 20).
Sed omnes qui spiritualiter intelligunt Scripturas, non membra
corporea per ista nomina, sed spirituales potentias accipere
didicerunt, sicut galeas, et scutum, et gladium (Ephes. VI,
16, 17), et alia multa. Primo ergo istis haereticis dicendum
est, qua impudentia de talibus verbis Veteri Testamento
calumnientur, cum etiam in Novo haec posita videant, aut fortasse non
videant, sed cum litigant excaecentur.
28. Sed tamen noverint in catholica disciplina spirituales fideles
non credere Deum forma corporea definitum; et quod homo ad imaginem
Dei factus dicitur, secundum interiorem hominem dici, ubi est ratio
et intellectus: unde etiam habet potestatem piscium maris, et
volatilium coeli, et omnium pecorum et ferarum, et omnis terrae, et
omnium repentium quae repunt super terram. Cum enim dixisset,
Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; addidit
continuo, Et habeat potestatem piscium maris et volatilium coeli, et
caetera: ut intelligeremus non propter corpus dici hominem factum ad
imaginem Dei, sed propter eam potestatem qua omnia pecora superat.
Omnia enim animalia caetera subjecta sunt homini, non propter corpus,
sed propter intellectum, quem nos habemus, et illa non habent:
quamvis etiam corpus nostrum sic fabricatum sit, ut indicet nos
meliores esse quam bestias, et propterea Deo similes. Omnium enim
animalium corpora, sive quae in aquis, sive quae in terra vivunt,
sive quae in aere volitant, inclinata sunt ad terram, et non sunt
erecta sicut hominis corpus. Quo significatur, etiam animum nostrum
in superna sua , id est in aeterna spiritualia, erectum esse debere.
Ita intelligitur per animum maxime, attestante etiam erecta corporis
forma, homo factus ad imaginem et similitudinem Dei.
|
|