CAPUT XVIII. Potestas hominis in bestias.

29. Aliquando etiam solent dicere: Quomodo accepit homo potestatem piscium maris et volatilium coeli et omnium pecorum et ferarum, cum videamus a multis feris homines occidi, et a multis volatilibus nobis noceri, quae volumus vel vitare vel capere et plerumque non possumus? quomodo ergo in haec accepimus potestatem? Hic illis primo dicendum est quod multum errent qui post peccatum considerant hominem, cum in hujus vitae mortalitatem damnatus est, et amisit perfectionem illam qua factus est ad imaginem Dei. Sed si damnatio ejus tantum valet, ut tam multis pecoribus imperet: quamvis enim a multis feris propter fragilitatem corporis possit occidi, a nullis tamen domari potest, cum ipse tam multas et prope omnes domet: si ergo haec hominis damnatio tantum valet, quid de regno ejus cogitandum est, quod ei renovato et liberato divina voce promittitur?