|
1. Si eligerent Manichaei quos deciperent, eligeremus et nos verba
quibus eis responderemus: cum vero illi et doctos litteris, et
indoctos errore suo persequantur, et cum promittunt veritatem, a
veritate conentur avertere; non ornato politoque sermone, sed rebus
manifestis convincenda est vanitas eorum. Placuit enim mihi quorumdam
vere christianorum sententia, qui cum sint eruditi liberalibus
litteris, tamen alios libros nostros, quos adversus Manichaeos
edidimus, cum legissent, viderunt eos ab imperitioribus, aut non aut
difficile intelligi, et me benevolentissime monuerunt ut communem
loquendi consuetudinem non desererem, si errores illos tam perniciosos
ab animis etiam imperitorum expellere cogitarem. Hunc enim sermonem
usitatum et simplicem etiam docti intelligunt, illum autem indocti non
intelligunt.
2. Solent ergo Manichaei Scripturas Veteris Testamenti, quas non
noverunt, vituperare, et ea vituperatione infirmos et parvulos
nostros, non invenientes quomodo sibi respondeant, irridere atque
decipere: quia nulla Scriptura est, quae non apud eos qui illam non
intelligunt, facile possit reprehendi. Sed ideo divina providentia
multos diversi erroris haereticos esse permittit, ut cum insultant
nobis, et interrogant nos ea quae nescimus, vel sic excutiamus
pigritiam, et divinas Scripturas nosse cupiamus. Propterea et
Apostolus dicit: Oportet haereses esse , ut probati manifesti fiant
inter vos (I Cor. XI, 19). Illi enim Deo probati sunt, qui
bene possunt docere: sed manifesti hominibus esse non possunt, nisi
cum docent; docere autem nolunt, nisi eos qui doceri quaerunt . Sed
multi ad quaerendum pigri sunt, nisi per molestias et insultationes
haereticorum quasi de somno excitentur, et de imperitia sua erubescant
sibi, et de illa imperitia sua periclitari se sentiant. Qui homines
si bonae sunt fidei, non cedunt haereticis , sed quid eis respondeant
diligenter inquirunt. Nec eos deserit Deus, ut petentes accipiant,
et quaerentes inveniant, et pulsantibus aperiatur (Matth. VII,
7). Qui autem desperant se posse in catholica disciplina invenire
quod quaerunt, atteruntur erroribus; et si perseveranter inquirunt,
ad ipsos fontes a quibus aberraverunt, post magnos labores fatigati
atque sitientes, et pene mortui revertuntur.
|
|