|
31. Et quod eis dictum est, Habete potestatem piscium maris, et
volatilium coeli, et repentium omnium quae repunt super terram: salvo
quidem intellectu, quo manifestum est omnibus his animalibus hominem
ratione dominari; recte tamen intelligitur etiam spiritualiter, ut
omnes affectiones et motus animi, quos habemus istis animalibus
similes, subditos haberemus, et eorum dominaremur per temperantiam et
modestiam. Cum enim non reguntur isti motus, erumpunt et pergunt in
foedissimas consuetudines, et per diversas perniciosasque delectationes
nos rapiunt, et faciunt similes omni generi bestiarum. Cum autem
reguntur et subjiciuntur, omnino mansuescunt et nobiscum concorditer
vivunt. Non enim a nobis alieni sunt motus animi nostri. Pascuntur
etiam nobiscum cognitione rationum et morum optimorum, et vitae
aeternae, tanquam herbis seminalibus et lignis fructiferis et herbis
viridibus. Et haec est hominis vita beata atque tranquilla, cum omnes
motus ejus rationi veritatique consentiunt; et vocantur gaudia, et
amores sancti, et casti et boni. Si autem non consentiunt,
nihilominus dum negligenter geruntur, conscindunt et dissipant animum,
et faciunt vitam miserrimam; et vocantur perturbationes, et
libidines, et concupiscentiae malae. De quibus jam nobis
praecipitur, ut eas cum quanto possumus labore crucifigamus in nobis,
donec absorbeatur mors in victoriam (I Cor., XV. 54). Dicit
enim Apostolus: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam
crucifixerunt cum perturbationibus et concupiscentiis (Galat. V,
24). Vel hinc enim quivis admoneri debet non carnaliter haec esse
intelligenda, quia herbae virides et ligna fructifera omni generi
bestiarum, et omnibus volatilibus et omnibus serpentibus in Genesi
dantur ad cibum, cum videamus leones, et accipitres, et milvos, et
aquilas non pasci nisi carnibus, et interfectione aliorum animalium.
Quod etiam de nonnullis serpentibus credo, qui sunt in arenosis et
desertis locis, ubi nec lignum nec herba nascitur .
|
|