|
32. Sane non est negligenter praetereundum quod dictum est, Et
vidit Deus omnia quaecumque fecit, esse bona valde. Cum enim de
singulis ageret, dicebat tantum, Vidit Deus quia bonum est: cum
autem de omnibus diceretur, parum fuit dicere bona, nisi adderetur et
valde. Si enim singula opera Dei cum considerantur a prudentibus,
inveniuntur habere laudabiles mensuras et numeros et ordines in suo
quaeque genere constituta; quanto magis omnia simul, id est ipsa
universitas, quae istis singulis in unum collectis impletur? Omnis
enim pulchritudo quae partibus constat, multo est laudabilior in toto
quam in parte: sicut in corpore humano, si laudamus oculos solos, si
nasum solum, si solas genas, aut solum caput, aut solas manus, aut
solos pedes, et caetera si pulchra singula et sola laudamus; quanto
magis totum corpus, cui omnia membra, quae singula pulchra sunt,
conferunt pulchritudinem suam: ita ut manus pulchra, quae etiam sola
laudabatur in corpore, si separetur a corpore, et ipsa amittat gratiam
suam, et caetera sine illa inhonesta sint? Tanta est vis et potentia
integritatis et unitatis, ut etiam quae multa sunt bona tunc placeant
, cum in universum aliquid conveniunt atque concurrunt. Universum
autem ab unitate nomen accepit. Quod si Manichaei considerarent,
laudarent universitatis auctorem et conditorem Deum; et quod eos
propter conditionem nostrae mortalitatis in parte offendit, redigerent
ad universi pulchritudinem, et viderent quemadmodum Deus fecerit omnia
non solum bona, sed etiam bona valde. Quia etiam in sermone aliquo
ornato atque composito si consideremus singulas syllabas, vel etiam
singulas litteras, quae cum sonuerint statim transeunt, non in eis
invenimus quid delectet atque laudandum sit. Totus enim ille sermo non
de singulis syllabis aut litteris, sed de omnibus pulcher est.
|
|