|
33. Jam nunc videamus etiam illud, quod solent majore impudentia,
quam imperitia deridere, quod scriptum est, Deum consummato coelo et
terra et omnibus quae fecit, requievisse die septimo ab omnibus
operibus suis, et benedixisse diem septimum, et sanctificasse eum,
quia requievit ab operibus suis. Dicunt enim: Quid opus erat ut
Deus requiesceret? an forte operibus sex dierum fatigatus et lassatus
erat? Addunt etiam Domini testimonium, ubi ait, Pater meus usque
nunc operatur (Joan. V, 17); et hinc multos imperitos
decipiunt, quibus persuadere conantur Novum Testamentum Veteri
Testamento adversari. Sed sicut illi quibus Dominus dicit, Pater
meus usque nunc operatur, carnaliter opinabantur requiem Dei, et
carnaliter sabbatum observantes non videbant quid illius diei
significatio figuraret; sic et isti diversa quidem voluntate, pariter
tamen non intelligunt sabbati sacramentum. Et illi enim carnaliter
observando, et isti carnaliter exsecrando, sabbatum non noverunt.
Transeat ergo unusquisque ad Christum ut auferatur velamen, sicut
Apostolus dicit (II Cor. III, 16). Velamen enim
aufertur, quando similitudinis et allegoriae cooperimento ablato,
veritas nudatur, ut possit videri.
34. Primo ergo hujus locutionis regula in multis divinarum
Scripturarum locis animadvertenda atque discenda est . Quid enim
aliud significat, quod dicitur Deus requievisse ab omnibus operibus
suis, quae fecit bona valde, nisi requiem nostram, quam nobis daturus
est ab omnibus operibus nostris, si et nos bona opera fecerimus?
Secundum ipsam figuram locutionis dicit et Apostolus: Quid enim
oremus, sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus postulat pro
nobis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 26). Non enim
Spiritus sanctus gemit, quasi indigeat aut angustias patiatur, qui
secundum Deum interpellat pro sanctis: sed quia ipse nos movet ad
orandum cum gemimus, quod ipso movente nos facimus, ipse facere dictus
est. Sic dicitur etiam illud: Tentat vos Dominus Deus vester, ut
sciat si diligitis eum (Deut. XIII, 3). Non enim ut sciat
ipse quem nihil latet, sed ut scire nos faciat, quantum in ejus
dilectione profecerimus, tentari nos permittit. Secundum ipsam
locutionem dicit et Dominus noster, nescire se diem et horam de fine
saeculi (Matth. XXIV, 36). Quid enim potest esse quod ille
nesciat? Sed quia hoc utiliter occultabat discipulis, nescientem se
esse dixit, quia illos nescientes occultando faciebat. Secundum hanc
figuram etiam Patrem solum dixit scire diem ipsum, quia eumdem Filium
scire faceret. Ex hac figura multae quaestiones in divinis
Scripturis, eis qui jam genus locutionis hujus noverunt, sine ulla
difficultate solvuntur. Talibus locutionibus etiam abundat nostra
consuetudo, cum dicimus laetum diem, quia nos laetos facit; et pigrum
frigus, quia nos pigros facit; et fossam caecam, quia nos eam non
videmus; et linguam politam, quia verba polita facit: postremo etiam
quietum ab omnibus molestiis tempus dicimus, in quo nos ab omnibus
molestiis quieti sumus. Sed et Deus requievisse dictus est ab omnibus
operibus suis, quae fecit bona valde, quia in illo requiescemus ab
omnibus operibus nostris, si opera bona fecerimus: quia et ipsa bona
opera nostra illi tribuenda sunt qui vocat, qui praecipit, qui viam
veritatis ostendit, qui ut et velimus invitat, et vires implendi ea
quae imperat, subministrat.
|
|