|
33. 1a AETAS. Sed quare septimo die requies ista tribuatur,
diligentius considerandum arbitror. Video enim per totum textum
divinarum Scripturarum sex quasdam aetates operosas, certis quasi
limitibus suis esse distinctas, ut in septima speretur requies; et
easdem sex aetates habere similitudinem istorum sex dierum, in quibus
ea facta sunt quae Deum fecisse Scriptura commemorat. Primordia enim
generis humani, in quibus ista luce frui coepit, bene comparantur
primo diei quo fecit Deus lucem. Haec aetas tanquam infantia
deputanda est ipsius universi saeculi, quod tanquam unum hominem
proportione magnitudinis suae cogitare debemus; quia unusquisque homo
cum primo nascitur, et exit ad lucem, primam aetatem agit infantiam.
Haec tenditur ab Adam usque ad Noe generationibus decem. Quasi
vespera hujus diei fit diluvium ; quia et infantia nostra tanquam
oblivionis diluvio deletur.
36. 2a AETAS. Et incipit mane a temporibus Noe secunda aetas
tanquam pueritia, et tenditur haec aetas usque ad Abraham aliis
generationibus decem. Et bene comparatur secundo diei quo factum est
firmamentum inter aquam et aquam; quia et arca in qua erat Noe cum
suis, firmamentum erat inter aquas inferiores in quibus natabat, et
superiores quibus compluebatur. Haec aetas non diluvio deletur, quia
et pueritia nostra non oblivione tergitur de memoria. Meminimus enim
nos fuisse pueros, infantes autem non meminimus. Hujus vespera est
confusio linguarum in eis qui turrem faciebant, et fit mane ab
Abraham. Sed nec ista aetas secunda generavit populum Dei, quia nec
pueritia apta est ad generandum.
37. 3a AETAS. Mane ergo fit ab Abrah., et succedit aetas
tertia similis adolescentiae. Et bene comparatur diei tertio, quo ab
aquis terra separata est. Ab omnibus enim gentibus, quarum error
instabilis et vanis simulacrorum doctrinis tanquam ventis omnibus
mobilis, maris nomine bene significatur; ab hac ergo gentium vanitate
et hujus saeculi fluctibus separatus est populus Dei per Abraham,
tanquam terra cum apparuit arida, id est, sitiens imbrem coelestem
divinorum mandatorum: qui populus unum Deum colendo, tanquam irrigata
terra, ut fructus utiles posset afferre, sanctas Scripturas et
Prophetias accepit. Haec enim aetas potuit jam generare populum
Deo, quia et tertia aetas, id est adolescentia filios habere jam
potest. Et ideo ad Abraham dictum est: Patrem multarum gentium
posui te , et augeam te nimis valde, et ponam te in gentes, et reges
de te exient. Et ponam testamentum meum inter me et te, et inter
semen tuum post te, in generationes eorum in testamentum aeternum; ut
sim tibi Deus, et semini tuo post te: et dabo tibi et semini tuo post
te terram in qua habitas, omnem terram Chanaan in possessionem
aeternam, et ero illis Deus (Gen. XVII, 5-8). Haec aetas
porrigitur ab Abraham usque ad David quatuordecim generationibus.
Hujus vespera est in populi peccatis, quibus divina mandata
praeteribant, usque ad malitiam pessimi regis Saül.
38. 4a AETAS. Et inde fit mane regnum David. Haec aetas
similis juventutis est. Et revera inter omnes aetates regnat
juventus, et ipsa est firmum ornamentum omnium aetatum: et ideo bene
comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in firmamento coeli.
Quid enim evidentius significat splendorem regni, quam solis
excellentia? Et plebem obtemperantem regno splendor lunae ostendit,
tanquam synagogam ipsam, et stellae principes ejus, et omnia tanquam
in firmamento in regni stabilitate fundata. Hujus quasi vespera est in
peccatis regum, quibus illa gens meruit captivari atque servire.
39. 5a AETAS. Et fit mane transmigratio in Babyloniam, cum
in ea captivitate populus leniter in peregrino otio collocatus est. Et
porrigitur haec aetas usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi,
id est quinta aetas, scilicet declinatio a juventute ad senectutem,
nondum senectus, sed jam non juventus: quae senioris aetas est, quem
Graeci PRESBYTEN vocant. Nam senex apud eos non
PRESBYTES, sed GERON dicitur. Et revera sic ista aetas
a regni robore inclinata et fracta est in populo Judaeorum,
quemadmodum homo a juventute fit senior. Et bene comparatur illi diei
quinto, quo facta sunt in aquis animalia, et volatilia coeli,
posteaquam illi homines inter gentes, tanquam in mari, vivere
coeperunt, et habere incertam sedem et instabilem, sicut volantes
aves. Sed plane erant ibi etiam ceti magni, id est illi magni homines
qui magis dominari fluctibus saeculi, quam servire in illa captivitate
potuerunt. Non enim ad cultum idolorum aliquo terrore depravati sunt.
Ubi sane animadvertendum est quod benedixit Deus illa animalia,
dicens, Crescite et multiplicamini, et implete aquas maris, et
volatilia multiplicentur super terram: quia revera gens Judaeorum, ex
quo dispersa est per gentes, valde multiplicata est. Hujus diei, hoc
est hujus aetatis, quasi vespera est multiplicatio peccatorum in populo
Judaeorum, quia sic excaecati sunt, ut etiam Dominum Jesum
Christum non possent agnoscere.
40. 6a AETAS. Mane autem fit ex praedicatione Evang. per
Dominum nostrum Jesum Christum, et finitur dies quintus: incipit
sextus, in quo senectus veteris hominis apparet. Hac enim aetate
illud carnale regnum vehementer attritum est, quando et templum
dejectum est, et sacrificia ipsa cessaverunt; et nunc ea gens quantum
ad regni sui vires attinet, quasi extremam vitam trahit. In ista
tamen aetate tanquam in senectute veteris hominis, homo novus
nascitur, qui jam spiritualiter vivit. Sexta enim die dictum erat:
Producat terra animam vivam. Nam quinto die dictum erat: Producant
aquae, non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum; quoniam
corpora sunt reptilia, et adhuc corporali circumcisione et sacrificiis
tanquam in mari Gentium populus ille serviebat Legi . Istam vero
animam vivam dicit, qua vita jam incipiunt aeterna desiderari .
Serpentes ergo et pecora quae terra producit, gentes significant jam
stabiliter Evangelio credituras. De quibus dicitur in illo vase quod
Petro demonstratum est in Actibus Apostolorum: Macta, et manduca.
Et cum ille immunda diceret, responsum est ei: Quae Deus mundavit,
tu ne immunda dixeris (Act. X, 13-15). Tunc fit homo ad
imaginem et similitudinem Dei, sicut in ista sexta aetate nascitur in
carne Dominus noster, de quo dictum est per prophetam, Et homo est,
et quis agnoscet eum? Et quemadmodum in illo die masculus et femina,
sic et in ista aetate Christus et Ecclesia. Et praeponitur homo in
illo die pecoribus et serpentibus et volatilibus coeli, sicut in ista
aetate Christus regit animas obtemperantes sibi, quae ad Ecclesiam
ejus, partim de Gentibus, partim de populo Judaeorum venerunt; ut
ab eo domarentur atque mansuescerent homines, vel carnali
concupiscentiae dediti sicut pecora, vel tenebrosa curiositate
obscurati quasi serpentes, vel elati superbia quasi aves. Et sicut in
illo die pascitur homo et animalia, quae cum ipso sunt, herbis
seminalibus et lignis fructiferis et herbis viridibus; sic ista aetate
spiritualis homo quicumque bonus minister est Christi, et eum bene
quantum potest imitatur, cum ipso populo spiritualiter pascitur
sanctarum Scripturarum alimentis et lege divina: partim ad
concipiendam fecunditatem rationum atque sermonum, tanquam herbis
seminalibus; partim ad utilitatem morum conversationis humanae,
tanquam lignis fructiferis; partim ad vigorem fidei, spei et
charitatis in vitam aeternam, tanquam herbis viridibus, id est
vigentibus, quae nullo aestu tribulationum possint arescere. Sed
spiritualis sic istis alimentis pascitur, ut multa intelligat;
carnalis autem, id est parvulus in Christo, tanquam pecus Dei, ut
multa credat quae intelligere nondum potest: tamen eosdem cibos omnes
habent.
41. 7a AETAS. Hujus autem aetatis quasi vespera, quae utinam
nos non inveniat, si tamen nondum coepit, illa est de qua Dominus
dicit: Putas cum veniet Filius hom., inveniet fidem super terram
(Luc. XVIII, 8)? Post istam vesperam fiet mane, cum ipse
Dominus in claritate venturus est: tunc requiescent cum Christo ab
omnibus operibus suis ii quibus dictum est, Estote perfecti, sicut
Pater vester qui in coelis est (Matth. V, 48). Tales enim
faciunt opera bona valde. Post enim talia opera speranda est requies
in die septimo, qui vesperam non habet. Nullo ergo modo verbis dici
potest quemadmodum Deus fecerit, et condiderit coelum et terram et
omnem creaturam quam condidit: sed ista expositio per ordinem dierum
sic indicat tanquam historiam rerum factarum, ut praedicationem
futurorum maxime observet.
|
|